Boekgegevens
Titel: Lectiones latinae: editae in usum scholarum
Auteur: Suringar, W.H.D.
Uitgave: Traiecti ad Rhenum: C. van der Post iuniorem, 1851
[S.l.]: K.J. Gieben
ed. 2a; 1e dr.: Leiden 1829
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 513 M 20
URL: https://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_204729
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Lectiones latinae: editae in usum scholarum
Vorige scan Volgende scanScanned page
— 90 --
Exuimus. Nitidis quisquis te sensibus hausit,
Irruet intrepidus flammis, hyberna secabit
Aequora, coufertos hostes superabit inermis.
Ille vel AethiOpum pluviis solabitur aestus:
Ilium trans Scythiam vernus comitabitur aër.
Laetitia Senectutis.
{Claudian. LI I. 1. Epigr. 2.)
Felix, qui patriis aevum transegit in agris.
Ipsa domus puerum quem videt, ipsa senem:
(^ui baculo nitens, in qua reptavit arena,
Unius numerat saecula longa casae.
Ilium non vario traxit fortuna tumultu,
Nec bibit ignotas mobilis hospes aquas.
Non fréta mercator tremuit, non classica miles :
Non rauci lites pertulit ille fori.
Indocilis rerum, vicinae nescius urbis,
Aspectu fruitur liberiore poli.
Frugibus alternis, non Consule, computat annum,
Autumnum pomis, ver sibi flore notât.
Idem condit ager soles, idemque reducit,
Metiturque suo rusticus orbe diem.
Hie genitam meminit parvo de germine quercum,
Aequaevumque videt consenuisse nemus.