Boekgegevens
Titel: Lectiones latinae: editae in usum scholarum
Auteur: Suringar, W.H.D.
Uitgave: Traiecti ad Rhenum: C. van der Post iuniorem, 1851
[S.l.]: K.J. Gieben
ed. 2a; 1e dr.: Leiden 1829
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 513 M 20
URL: https://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_204729
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Lectiones latinae: editae in usum scholarum
Vorige scan Volgende scanScanned page
-•84 —
Sit coma, sit docta barba resecta manu.
Et nihil éminçant, et sint sine sordibus ungues:
Inque cava nullus stet tibi nare pilus.
Nec male odorati sit tristis anhelitus oris:
Et summos dentes ima labella tegant.
Ovid. A. A. I. 513.
Cernis ut in duris, (et quid bove firmius?) arvis
Fortia taurorum corpora frangat opus.
Quae numquam vacuo solita est cessare novali.
Fructibus assiduis lassa senescit humus.
Occidet, ad Circi si quis certamina semper,
Non intermissis cursibus, ibit equus.
Firma sit ilia licet, solvetur in aequore, navis,
Quae nvimquam liquidis sicca carebit aquis.
Otia corpus alunt ; animus quoquo pascitur illis.
Immodicus contra carpit utrumque labor.
Ovid. Pont. I. 4. 11.