Boekgegevens
Titel: Bloemlezing uit de werken van P. Vergilius Maro
Serie: Bloemlezing uit Latijnsche dichters met aanteekeningen, 3e stuk
Auteur: Vergilius Maro, P.; Kan, J.B.
Uitgave: Groningen: L. van Giffen, 1864
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: P.B. 101 : 1e dr. (dl. 3)
URL: https://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_203285
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Klassieke Latijnse letterkunde
Trefwoord: Latijn, Bloemlezingen (vorm), Gedichten (teksten)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Bloemlezing uit de werken van P. Vergilius Maro
Vorige scan Volgende scanScanned page
73
Turn pavidae tectis matres ingentibus errant
4.90. Amplexaeque tenent postes atque oscula figunt.
Instat vi patria Pyrrhus; nec claustra, neque ipsi
Custodes aufferre valent; labat ariete crcbro
lanua et emoti procumbunt cardine postes.
Fit via vi; rumpunt aditus primosque trucidant
495. Inmissi Danai et late loca milite conplent.
Non sic, aggeribus ruptis cum spumeus amnis
Exit oppositasque evicit gurgite moles,
Fertur in arva furens cumulo camposque per omnis
Cum stabulis armenta trahit. Vidi ipse furentem
BOO. Caede Neoptoleraum geminosque in limine Atridas;
Vidi llecubam centumque nurus Priamumque per aras
Sanguine foedantem, quos ipse sacraverat, ignis.
Quinquaginta illi thalami, spes rmpla nepotura,
Barbarico postes auro spoliisque superbi,
505. Procubuere; tenent Danai, qua deficit ignis.
Forsitan et Priami fuerint quae fata requiras.
Urbis uti captae casum convolsaque vidit
Limina tectorum et medium in penetralibus hostem,
Arma diu senior desueta trementibus aevo
510. Circumdat nequiquam humeris et inutile ferrum
Cingitur ac densos fertur moriturus in hostis.
Aedibus in mediis nudoque sub aetheris axe
Ingens ara fuit iuxtaque veterrima laurus
Incumbens arae atque umbra conplexa Penntis.
515. Ilic Hecuba et natae nequiquam altaria circum,
Praecipites atra ceu tempestate columbae,
Condensae et divom amplexae simulacra sedebant.
Ipsum autem sumptis Priamum iuvenalibus armis
494. fit via vi nanijxr/";. 497. exit w perf. voor cxiit. 498. cum.
Vgl. I'S., 105. . jiut. dodders en schoondochters. .504. spol. Epexe-
gesis van nnr. barb., dat dus bestond uit buit op den vijand behaald.