Boekgegevens
Titel: Bloemlezing uit de werken van P. Vergilius Maro
Serie: Bloemlezing uit Latijnsche dichters met aanteekeningen, 3e stuk
Auteur: Vergilius Maro, P.; Kan, J.B.
Uitgave: Groningen: L. van Giffen, 1864
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: P.B. 101 : 1e dr. (dl. 3)
URL: https://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_203285
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Klassieke Latijnse letterkunde
Trefwoord: Latijn, Bloemlezingen (vorm), Gedichten (teksten)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Bloemlezing uit de werken van P. Vergilius Maro
Vorige scan Volgende scanScanned page
117
70. Forte sacer Fauno foliis oleaster amaris
Hic steterat, nautis olim venerabile lignum,
Servati ex undis ubi figere dona solebant
Laurenti divo et votas suspendere vestes;
Sed stirpem Teucri nullo discrimine sacrum
75. Sustulerant, puro ut possent concurrere campo.
Hic hasta Aeneae stabat, hue impetus illam
Detulerat, fixam et lenta in radice tenebat.
Incubuit voluitque manu convellere ferrum
Dardanides teloque sequi, quem prendere cursu
80. Non poterat. Tum vero amens formidine Turnus
Faune, precor, miserere, inquit, tuque optuma ferrum
Terra tene, colui vestros si semper honores,
Quos contra Aeneadae bello fecere profanos.
Dixit opemque dei non cassa in vota vocavit.
85. Namque diu luctans lentoque in stirpe moratus
Viribus baud ullis valuit discludere morsus
Eoboris Aeneas. Dum nititur acer et instat,
Eursus in aurigae faciem mutata Metisci
Procurrit fratrique ensem dea Daunia reddit.
90. Quod Venus audaci nymphae indignata licere.
Accessit telumque alta ab radice revellit.
Olli sublimes armis animisque refecti,
Hic gladio fidens, hic acer et arduus hasta,
Adsistunt contra certamine Martis anheli.
95. lunonem interea rex omnipotentis Olympi
Adloquitur fulva pugnas de nube tuentem:
Quae iam finis erit, coniunx? quid denique restât?
Indigetem Aenean scis ipsa et scire fateris,
Deberi caelo fatisque ad sidera tolli.
75 pur. camp. ^Jiy xa6a^p bij Homerus. 89. dea Daun. Julurna.
94. Zij slaan tegen elkander over in den strijd van den hijgenden
Hars.