Boekgegevens
Titel: Bloemlezing uit de werken van P. Vergilius Maro
Serie: Bloemlezing uit Latijnsche dichters met aanteekeningen, 3e stuk
Auteur: Vergilius Maro, P.; Kan, J.B.
Uitgave: Groningen: L. van Giffen, 1864
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: P.B. 101 : 1e dr. (dl. 3)
URL: https://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_203285
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Klassieke Latijnse letterkunde
Trefwoord: Latijn, Bloemlezingen (vorm), Gedichten (teksten)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Bloemlezing uit de werken van P. Vergilius Maro
Vorige scan Volgende scanScanned page
ill
Dum trepidant, it hasta Tago per tempus utrumque
Stridens traieetoque haesit tepefacta cerebro.
Saevit atrox Yolscens nec teli conspicit usquam
245. Auctorem nec quo se ardens inmittere possit.
Tu tamen interea calido mihi sanguine poenas
Persolves amborum, inquit; simul ense recluso
Ibat in Euryalum. Tum vero exterritus, amens,
Conclamat Nisus, nec se celare tenebris
250. Amplius aut tantum potuit perferre dolorem:
Me, me! adsum qui feci, in me convertite ferrum,
O Eutuli! mea fraus omnis, nihil iste nec ausus
Nec potuit; caelum hoc et conscia sidera testor;
Tantum infelicem nimium dilexit amicum.
255. Talia dicta dabat, sed viribus ensis adactus
Transabiit costas et Candida pectora rumpit.
Volvitur Euryalus leto pulchrosque per artus
It cruor inque humeros cervix collapsa recumbit:
Purpureus veluti cum flos succisus aratro
260. Languescit moriens, lassove papavera collo
Demisere caput, pluvia cum forte gravantur.
At Nisus ruit in medios solumque per omnis
Volscentem petit, in solo Volscente moratur.
Quem circum glomerati hostes hinc comminus atque hinc
265. Proturbant. Instat non secius ac rotat ensem
Fi'lmineum, donee Eutuli clamantis in ore
Condidit adverso et moriens animam abstulit hosti.
Tum super exanimum sese proiecit amicum
Confossus placidaque ibi demum morte quievit.
270. Fortunati ambo! si quid mea carmina possunt,
Nulla dies umquam memori vos eximet aevo,
242. it = lit. 251. me nl. petite. 257. let. dat. = in letum.
260, pap. Vgl. II. VIII, 306—307.