Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: http://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
DE NONNULLIS ALUS ORNAMENTIS. 83
tiam rcs ipsae negligendae. Nam vel dura inler se commissa
potiora sunt inutilibus.
CArilTT VIÏÏ.
DE PERIODIS.
(Or. 61-69.)
115. Nomine periodi sententiarum quoddam genus si-
gnificamus, quod ad dignitatem orationi et ornatum con-
ferendum inprimis est accommodatum ; quale est:
Quamquam mihi scmpCT fpcqucTis conspectus vestev viulto jU' pro lege
cujidissmus^ hic autem locus ad agendum amplissimus, ad di- ^
cendum ornatissimus est visus, Quirites : tamen hoc aditu taudis,
qui semper optima cuique maxime patuit, non mea me voluntas,
sed meae vitae rationes ab ineunte aetate susceptae prohibuerunt.
Sed accuralius in periodi naturam, partes et genera inqui-
rendum est.
Art. 1.
py^^jjlJ^'' de PERIODI NATURA, PARTIßCS ET GENERIBUS.
f
116. Periodus (1) definitur amplior verborum compre- Definitïo.
hensio, quae per partes inter se apte cobaerentes nume-
rose absolvitur.
Tria igitur ad efficiendam periodum concurrunt : 1. quaedam
orationis amplitudo; 2. partium copulatio : omnia scilicet, qui-
bus amplificatur periodus, non solum ad rem unam seu ad
sensum primarium referri debent, ut oratio sit unum aliquod et
simplex; sed etiam conjunctione ipsa verborum partes debent
aliae ex aliis pendere, ut tanquam in orbe inciusa currat oratio, cic
quoad insistât in singulis perfectis absolutisque sententiis. 3. .Vtf-
merus; periodus enim kät numerosa dicitur oralio.
(1) Periodo plurima nomina dat Cicero: ambitum, circuitum, comprehensio-
nera, continuationem, circumscriptiouem.