Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: http://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
80 ARTIS DICENDI P. I, CAP. VII.
Num certa Satis igituF jam liquet, quid sit in oratione nume-
praecepta,
rosum , non tam ex certis disciplinae praeceptis , quam
aurium quodam sensu judicari.
Or. 53. Aures enim, vel animus aurium nuntio, naturalem quandam
in se continet vocum omnium mensionem. Itaque et longiora et
breviora judical, et perfecta et moderata semper exspectat. Mutila
sentit quaedam et quasi decurtata, quibus, tanquam debito frau-
detur, offenditur : productiora alia et quasi immoderatius ex-
currentia, quae magis etiam aspernantur aures.
Or. 14. 2. Quodsi quaeras qui hoc aurium judicium, quod Tullius su-
perbissimum esse affirmat, comparetur, magna certe hac in re
vis naturae, sed ipsa natura juvanda exercitatione est. Itaque
proderit optima quaeque non oculis tantum legendo percurrere
sed elata voce pronuntiare; eadem deinde perturbato verborum
ordine describere, ac rursum componendo ordinem quaerere
quam numerosissimum ; inventum denique cum illo, qui primum
fuerat, conferre.
Quid har- Restat liarmonia imitativa, sive numerus, qui
moniaimit". rerm^ indolcm imitando exprimit. Nam hoc etiam tum ipso
sono verborum tum pedum aut intervallorum varietate con-
sequimur.
1. Saepe in simplice verbo naturam rei sonus imitatur, ut
raucus, clangor, vagire, inugire^ murmur, sihilare, fragor,
pipirc^ tinnire^ alias idem fit in verbis pluribus concursu litte-
rarum. ^
Qt.o, 4. 2. Quo quique pedes sunt temporibus pleniores longisque
syllabis magis stabiles, hoc graviorem faciunt orationem, breves
celerem et mobilem. Atque hinc est maxime, cur non externam
modo rerum faciem et motum, sed ipsum quoque animi affec-
tum numeri exprimant. Utrumque exempla, quae sequuntur, os-
tendunt :
Aen.5,139. ^^^^ ^^^ clava dedit sonitum tuba, finibus omnes
Hand mora prosiluere suis: (erit aethera clamor.
11.5, 222. Tpaïot iTT^tt èTntjrd/xsvci Trsêiotù
"KpaiT'A fidX* ey^x aal hSex ^^ (pißecr^xu
A e^/^ ^ ^ ^