Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: http://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
DE NONNULLIS ALIIS ORNAMENTIS. 79
Haec duo musici, qui erant quondam iidem poëtae, machinafi De or. 3,44.
ad voluptaicm sunt, versum atque cantum, ut et verborum nu
mero et vocum modo delectatione vincerent aurium satietatem
Haec igitur duo, vocis dico moderationem et verborum conclu
sionem, quoad orationis severitas pati poscit, a poëtica ad elo
quentiam traducenda duxerunt. In quo illud est vel maximum,
quod versus in oralione si efficitur, ^vilium est, et tamen eam
conjunctionem, sicuti versum, numerose cadere et quadrare et
perfici volumus.
Orator igitur, cum vinxit modis et forma, relaxat et li- Quomoao
° liberior.
berat immutatione ordmis , ut verba neque alligata sint,
quasi certa aliqua lege versus, neque ita soluta, ut vagentur.
Sed hoc ut apertius declaretur, tria illa, quibus constat poë-
tarum metrum, singillatim inspicienda sunt, pedes, versus et
versus ejusdem aut plurium in eodem carmine repetitio. In
soluta igitur oratione 1. non sunt certi pedes defmiti, sed omnes Or. 57.
quasi permixti et confusi; neque tamen satis est, breves longas-
que syllabas, quocumque fiai modo, permisceri, verum ita iis
temperanda est oratio, ut firmus quidam sit jucundusque vocum
casus. Talis est, ut exemplo utar, in hac periodo : Te inîror,
Anloni, quorum facta imitaris, eorum exitus non perhorrescere.
Qui tolus périt, si vel solus ordo verborum immutetur : Te^ An-
toni, miror, non perhorrescere eorum exitus, quorum imitaris
facta, 2. Multo quidem minus pedum numerus ordove ad effî-
ciendum versum fixus est, et tamen sunt certa quaedam ora-
tionis intervalla et clausulae, non spirilu neque casu aut arbi-
trio, sed verborum et sententiarum modo interpunctae ; rudis De'or. 3,4S.
enim et indocta putanda est illa sine intervallis loquacilas peren-
nis et profluens. 3. Sed per haec ipsa intervalla illud etiam effici-
tur, ut orationis membra quandam ad se proportionem habeant;
in quo est aliqua repetiti versus similitudo : Si quantum in agro ProCaec.l.
locisque desertis audacia potest, tantum in foro atque in judicio
impudentia vateret; non 7ninus in causa ccderel A. Caecina Sex.
Aebutii impudentia equam tum in vi facienda cessit audacia. V.
etiam n. 96, Nihil habet, — At haec tam perfecta dimensio nec
ubique in oratione adhibenda, nec usquam continuanda est longius.