Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: http://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
DE NONNULLIS ALIIS ORNAMENTIS. 67
wepe intelligas, quo signo coimnota sit; saepe ita obscura est,
ut casu cxcitata esse videatur,
94. Dotes similitudinis"quatuor sunt: vera, decora, in-
tellectu facilis, illustris.
I. Veritas postulat, ut inter res , quae conferuntur ,
reapse illa sit similitude , quam instituta oratio requirit.
Res, quae comparantur, quamvis in aliis discrepent, in eo
tamen, in quo comparantur, convenire debent : et hoc vocatur
tertium comparationis. Porro in rebus considerari possunt non
natura tantum et proprietates, sed effectus etiam, causae, ad-
jimcta etc. etc.; si in quopiam ex his convenientia reperiatur.
II. De decore in hunc locum conveniunt, quae dicta
sunt n. 52.
III. Ut perspicua sit, duo faciunt; si et res, a qua
ducitur simile, nota sit, et ejus similitudo cum re, cui
confertur, pateat.
1. Debet enim, quod illustrandae alterius rei gratia assu-
mitur, ipsum esse clarius eo, quod illuminatur. — Praestat Qt. 8, 3.
etiam, rem esse usu cognitam, quam sola descriptione; quare,
ut exemplo utar, minus feliciter apud nos a belluis vel plantis
Africanis similia petuntur.
2. Neque tamen similitudo rerum, quae comparantur, suapte
sponte, sed brevi nostro sermone adhibito patere debet. —
Saepe obscuritas oritur, cum omissa re, quam illustrare simili
volunt, allegorias faciunt : hinc tanquam obscura et falsa repre-
hendit Quintilianus : Magnorum flumimun navigahitcs fontes sunt;
— et : Generosioris arboris stati/n ptanta cum fructu est.
95. IV. Illustris dicitur, quae minime vulgaris rem prae-
clare illuminât et auget.
1. Yulgaria videri possunt et utilia tantum ad conciliandam Qt.
fidem : ut terram cultu, sic animum disciplinis meliorem uberio-
remque fieri; — et; ut medici abalienata morbis membra prae-
cidunt; ita turpes ac ■perniciosos cims etc. etc. — Sed multa