Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: http://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
64 ARTIS DICENDI 1». I. CAP. V.
Qt. 9, 3. Sunt, qui negleclo rerum pondéré et viribus sententiarum, si
vel inania verba in hos modos depravan'nt, summos se judicent
artifices, ideoque non desinunt eas nectere : quas sine senten-
tia sectari tam est ridiculum, quam quaercre habitum gestumque
sine corpore.
ibia.
2. Ne hae quidem, quae recte fiunt, densandae sunt
nimls.
Nam et vultus mutatio oculorumque conjectus muitum in actu
valet; sed si quis ducere os exquisitis modis, et frontis ac lu-
minum inconstantia Irepidare non desinat, rideatur. — Ubi illud
El. 14. etiam opportune monent, non ita esse sive figuras, sive tropos
necessarios putandos, ut sine illis virtus dicendi esse nusquam
possit. Non sine virtute magna, quamvis sine ornamentis dixit
Virgilius ;
Acn. 10, Sternilur infelix alieno vitlnere, coeliimquc
Adspicit, et dulces moriens mninîscitur'Argos,
3. Quo minus tamen artificiosae et a simplice ratione
deflexae fuerint, eo crebrius usurpari poterunt.
Qt 9, 3. Sunt enim quaedam figurae ita receptae, ut paene jam hoc
ipsum nomen elFugerint : quae etiamsi fuerint crebriores, con-
suetas aures minus ferient. Nam secretae et extra vulgarem usum
positae ideoque magis nobiles, ut novitate aurem excitant, ita
copia satiant.
' < '
4. Naturales sint, ita ut non solum in rem et locum
-conveniant, sed etiam obviae fuisse dicenti, non conquir!
sitae aut multa arte formatae esse videantur.
hv. 37. Demosthenes certe, ut Cicero ac Quintilianus testantur, idcirco
ab hominibus doctis oratorum est princeps judicatus, quod hoc
genere praeslat omnibus. Ita tamen apud eum figurae sententiis
rebusque consentiunt, ut fere ne appareant quidem, nisi studio-
sius inquirenîi.
5. Saepe denique plures figurae uno in loco magna vir-
tute miscentur.