Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: http://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
DE FIGURIS. G3
partem iracxindiae siispicemiir. Per dexteram istam te oro, quam
régi Dejotaro hospes hospiti porrexisti; istam, inquam, dexte-
ram non in hettis et proetiis, quam in proinissis et fide fir-
miorem.
Haec figura saepe vehemens est et maximis motibus aptis-
sima; quare in perorando frequenter usurpatur.
ART. III.
de usu figlrarum.
90. Figurarum demonstratio est et ipsa doctrina vulga- De or. 3,55
ris, usus autem gravissimus et in hoc toto dicendi stu-
dio difficillimus.
I. Gravissimus est usus, quoniam et vim rebus adji-
ciunt et gratiam praestant. gt. 0, i-
1. Vim ideo conferunt, quod orationem quasi actuosam reddunt.
Nam ut ait Quintilianus, motus est in his orationis et actus, quibus
demtis jacet et velut agitante corpus spiritu caret. — Quare
etiam alîectus nihil magis ducit : nam si frons, oculi, manus
muitum ad motum animorum valent, quanto plus orationis ip-
sius vultus ad id, quod intendimus efficere, compositus?
2. Gratiam praestant, quoniam eadem illa re et excitant men-
tem et varietate levant fastidium : quod idem Fabius statuae si- 2, 13.
militudine beilissime ostendit : Recti quidem, inquit, corporis
vel minima gratia est. Neque enim adversa sit facies, et demissa
brachia, et juncti pedes, et a summis ad ima rigens opus. Flexus
ille et, ut sic dixerim, motus dat actum quendam effictis. Ideo
nec ad unum modum formatae manus et in vultu mille species.
Cursum habent quaedam et impetum, sedent alia vel incumbunt :
nuda haec, ilia velata sunt, quaedam mixta ex utroque. Quam
quidem gratiam et delectationem aiferunt figurae, quaeque in
sensibus, quaeque in verbis sunt.
91. II. Sed hanc utilitatem ut consequamur, nonnulla Quae ser-
sunt diligenter observanda.
1. Sententia subsit idonea et verus animi motus.