Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: http://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
DE FtGURIS. 55
«AA è^ieixSsq. — Ita etiam apud S. Clirys. Flavius ad Theodo- De9tat2i.
sium: 'Aaa' f/ jï' t/ koi âxv/ixaràv «Vfiy, fidi^ova iffuv èzi^é^ai
T^v euyeiay vvv x. r. a.
79. X. Licentia est ficta dicendi libertas. Dicimus scili- Quid neen
eet ea, quae sua natura oITendere possint, sed ita dicimus,
ut, nedum offendant, benevolentiam potius concilient.
Vide, quam non reformidem, vide, quanta lux liberalilalis et Pro Lig 3.
sapienliae tuae mihi apud te dicenli ohorialur : quantum potero
voce contendam, ut hoe Populus Romanus exaudiat. Susceplo
hello, Caesar, gesto etiam magna ex parte, nulla vi coactus,
judicio mco ac voluntale ad ea arma profectus sum, quae
erant sumla contra te.
Dixi jicta dicendi libertas. Quid enim, ait Fabius, minus figu-
ratuni, quam vera libertas ? Sed frequenter sub hac facie latet
adulatio. Nam Cicero, cum dicit pro Ligario : Susceplo bello
etc. — non solum ad utilitatem Ligarii respicit, sed magis lau-
dare victoris clementiam non potest. In illa vero sententia :
Quid autem aliud cgimus, Tubero, nisi ut quod hic potest, nos
possemus? — admirabiliter utriusque partis facit bonam cau-
sam : sed hoc eum (Caesarem) demeretur, cujus mala fuerat. —
80. XI. Occupatio figura est, per quam, quod objici puidoccu-
possit, praevertinius , ultroque rationem facti cujuspiam
dictive reddimus.
Sed quid ego tam vehementer invehor? verba jam uno repel- De sign. 4.
lar. Emi, inquit. 0 dû immortales, praectaram defensionem ! Mer-
calorem cum imperio ac sccuribus in provinciam misimus, qui
omnia signa, tabulas pictas, omne argentum, aurum\ ebur,
gemmas coemerel, nihil cuiquam relinquerel.
Responsio ad objecta per se certe figura non est; sed fre-
quentissime hac forma utimur, cum nihil objectum sit, ut exci-
tetur scilicet oratio. Quare saepe etiam occurrit in exordiis,
tanquam praemunitio quaedam vel praeparatio, ut de divinat.,
pro Rose. Amer., et maxime de suppl., ubi ironiae et dubita-
tioni perbene juncta est.
81. XII. Distributio vocatur, cum partes rei percurri- Quiddistri-
raus; unicuique rationem subjicientes :