Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: http://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
^^ 40 ARTIS DICENDI P. I. CAP. I.
pedcm. Et paullo post : ut Vulcanum pro igne vulgo audimus,
ct rario Marie pugnatuin est, eruditus est sermo...., ita Liherum
et Cererem pro vino et pane licentius, quam ut fori severitas
~ " ferat.
-
Generatim major in tropis audacia et frequentia poë-
mati, quam orationi convenit, orationi, quam historiae ,
historiae quam dialogo vel epistolae.
»0Sen. 15 Cicero : Vitis quidem, quae natura caduca est, et nisi
fulta sit, ad terram fertur; eadem ut se erigat, clavieulis
suis, quasi manibus, quidquid est nacta, eomplectitur : quam
serpentem muUipliei lapsu et erratico, ferro amputans coër-
cet ars agricolarum , ne sylvescat et in omnes partes nimia
fnndatur.
Georg. 2, Virgilius :
Ac dum prima notis adolescit frondibus aetas ,
Parcendum tencris ; et dum se laetus ad auras
Palmes agit, Iaxis per purum immissus habenis,
Ipsa acie nondum falcis tentanda, sed uncis
Carpendae manibus frondes interquc Ugendae.
Inde ubi jam validis amplexae stirpibus ulmos
Exierint, turn stringe comas, turn brachia tonde :
Ante reformidant ferrum ; tum denique dura
Exerce imperia, et ramos compesce fluentes.
Hoc ergo de convenientia troporum praeceptum latissime sane
patet. Sed cujusque operis indolem et naturam stude cognoscere,
et apud optimos scriptores tropos diligenter examina; sic fiet,
* ut quod quovis loco deceat, lua sponte sentias. Persuasum au-
tem habeto, nostrae aetatis scriptores troporum abusu plurimum
peccare.