Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: http://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
34 ARTIS DICEXDI P, I. CAP. XV.
ad eundem vel populum vel coelum vel genus vel ordinem per-
tinent, et sic unum aliquod totum constituant.
Tertium est, cum genus, species et individuum per-
mutantur.
Nam et genus species, et species individua continet. Itaque
pro avi Philomela, pro arbore pinus, pro viro forti Hercules, pro
poUta Homerus dicitur, atque vicissim pro stellis ignes, pro bo-
bus armenta legimus. Quo item in genere et virtutes et vitia
pro ipsis, in quibus insunt, appellantur : Luxuries, quam in
domum irrupit — et Quo avaritia penetracil : aut Fides valuil,
Justitia confecit.
Quartum genus illud est, in quo pro re ipsa materia
ponitur, ex qua facta est.
Ut pinus pro navi, aiiruni pro poculo, ferrum pro gladio.
Solet vero vox aliqua propria addi, ut :
Ed. 4,38. Ceiet et ipse mari vector, nec naulicapinus
Mutabit merces; omnis ferct omnia tellus.
nisi sensus pateat :
Aen. 4, 742. Hie impiger hausit
Spumantem pateram et pleno se proluit auro.
Qnid Mo- 47. II. Metonymia tropus est, quo permutantur voca-
Xe^^œ bula rerum, inter quas item conjunctio est, non ea tamen
genera. intima, quae ratio est synecdoches. — Tria ejus sunt ge-
■ nera praecipua:
■ -nt/^f^ Primum, cum causae pro effectis, vel elTecta pro cau-
sis dicuntur.
Exempla sunt obvia, ut : legere riatoncm; tempestas bourn
labores diluit; ager gravidas autumno, et contra : Pclion non
habet umbras, et :
Aen. 10, Te quoque magnanimae viderunt, Ismare, gentes,
Vulnera dirigere.