Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: http://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
SYNOPSES OUATIONUM. 399
Qui déclinai aures suas ne audiat legem, oratio ejus exsecra-
bilis. (Prov. 28, 9.) — Ideo David, ut exponit S. Ciirysostomus,
omnes res creatas, ipsos etiam serpentes et dracones ad Deum
laudandum invitât; solus peccator ab hac sacra chorea exclu-
ditur.
2. Non operibus piis : quod infertur ex dictis, et figura
subjectionis expolitur; confirmatur sententiis Scripturae et am-
plificatur enumeratione.
Nota circumspectionem, qua orator providet, ne doctrina
vera sed difficilior perperam intelligatur; hue enim spectant
illa : ea tantum impiorum oratio certo exauditur, qua veniam
poscunt; eorum oratio Deo ingrata, donec voluntatem peccandi
retinent; pia opera eorum mortua, non tamen inutilia.
Epilogus, in quo orator duo facit : 1. colligit ex dictis sum-
mum impiorum discrimen, ubi nota prosopopoeiam, qua dae-
mones inducit dicentes : Deus dereliquit cum, persequimini et
comprehendite cum; quia non est qui cripiai. (Ps. 70, 11.) —
2. exaggerat stupiditatem, qua in hoc discrimine, ut vitulus
marinus inter fluctus tempestatis, obdormiunt. Mirum non est,
Sanctos in mediis vitae periculis securos requiescere, sed valde
mirum est, esse impios, qui ita securi sint, quasi justonim
facta habeant. (Eccle. 8, 14.)
PARS ir.
Notandum. Segneri simplicem solet propositionem statuere,
eamque in priori parte orationis probare. In altera parte longe
breviori nunc adversa argumenta diluit, nunc doctrinae, quam
probavit, usum ostendit, nunc eandem novo et ad perorandum
idoneo argumento confirmât, nunc velut extra causam aliquid
affert ad orationis finem perutile. — In hac igitur secunda parte
I. breviter ostendit, cur, qui peccat, mala, quae sibi infert,
non sentiat. Ratio est, quia haec mala menti, non corpori,
inferuntur. Si sua cuique peccato poena corporalis esset, a
peccato abstinerent, (enumeratio) ; nunc autem cum poena ani-
mum afficit, accidit iis, quod David de se fatetur : Ad nihilum
redactus sum, etnescivi. (Ps. 72, 21.) (Nota similitudinem arcan,
quae intacta manet, cum aurum in ea rcclusum fulminis ictu
consumitur.) 18