Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: http://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
SYNOPSES 0RATI0NC3I. 397
simul illustrât similitudine agricolae, qui pomarium opCmis et
rarissimis arboribus consitum, et multo labore cultum, una noc-
turna tempestate reperit devastatum. Atqui major est jactura,
quam peccantes faciunt, cum fructibus eliam germina et radices
amillentes, gratiam scilicet sanctitatis et virtutum habitus. —
Conflrmatur et amplificatur sententiis Scripturae, ut : Radix
eorum exsiccata est. (Ose. 9, 10.) — et similitudinibus, quibus
Scriptura miserabilem peccantium statum exprimit.
Antequam orator ad alterum genus argumentorum transit, ad
hactenus tractata amplificanda describit diem planctus Judaeorum,
de quo refert S. Hieronymus, (In Soph. c. 1.) Licitum non erat
Judaeis, ingredi Jerusalem nisi recurrente anniversario die, quo
civitas a Romanis capta fuit. Hoc vero ipso die, ut ruinam suae
eis flere liceat civitatis, pretio redimunt, ut qui quondam eme-
rant sanguinem Christi, nunc emant lacrymas suas. Videas igitur
confluera populum lugubrem, in habitu suo iram Domini de-
monstrantem, et sonantibus tubis obire dirutae urbis plateas, plan-
gere templi sui ruinas, ululare super cineres sanctuarii et super alta-
re destructum. — Adhuc flatus in genis et livida brachia et sparsi
crines,et miles mercedem postulat, ut illis flere plus liceat. Et dubi-
tat aliquis, cum haec videat, de die tribulationis et angustiae, de
die calamitatis et miseriae etc. — Haec, quae per se ipsa plurimum
valent ad incutiendum divini judicii horrorem, orator diffusius
exponit, et deinde in rem suam traducit comparatione a minori :
Judaei, ut templi jacturam flare sibi liceat, pecunias largiuntur,
ludibria plebis et militum insolentiam sustinent; vos autcm, qui
non templum Dei, sed Deum templi perdidistis, tripudiatis. Cur-
runt dies, menses anni, nec vos delictorum memoria compun-
git; monent oratores, axspectant sacerdotes, at vos non solum
non rogatis, ut plangera liceat, sed nec plangitis rogati. Jam
ergo ipsa plangit orator miserabilem ejus animi statum, in quo
Deus non est, et Dei dona exstincta sunt.
Argumentum V. Quia Deum adversarium habent.
Argumentatio — a minori ad majus : Romanus quidam, au-
dito Tullium sibi in judicio contrarium fore, desperabundus sa
occidit; at multo magis timere debent, qui in causa, ubi de
aeterna salute agitur, Deum habent adversarium. — Augetur :
At non agitur causa, sed, delicto vix admisso, sententia lata