Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: http://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
392 ARTIS DICEXDI APPENDIX.
Ergo tria illa Christi documenta ambitionis turpitudinem et tris-
tes efTectus praeclare révélant.
Notandum. In singulis partibus orator duo facit : primum de-
monstrat veritatem sententiae, quam de honoribus verbis Jesu
Christi statuit ; deinde ostendit, quantopere cum ea pugnent am-
bitiosorum studia et vitae rationes.
PARS I.
I. Solius Dei est, honores deferre.
Probatur a genere. Nullum vitae genus homo eligere debet,
nisi ex Dei voluntate ; nam id postulat et Dei in res humanas
suprema potestas, et ipsius hominis bonum, eo quod vitae con-
ditionem praeter Dei voluntatem eligens divinae gratiae auxiliis
se ipse privat, et multis ac gravissimis periculis objicit. — Atqui
si de omni vitae genere, multo magis ita de honoribus existi-
mandum est, dicente Apostolo : Nec quisquam sumit sibi honorem,
scd qui vocatur a Deo. (Hebr. 5, 4.) Si enim omnia a Deo disponi
debent, multo magis summa; et si homini omne vitae genus praeter
Dei voluntatem electum periculosum est, multa magis honores.
II. Sed ambitiosi quaerunt honores sine ullo ad Dei volunta-
tem respectu. (Praemittit orator distributionem eorum, quae se-
quuntur :)
1. Nituntur ad honores etsi ad eos administrandos nec rati,
facti, nec divina gratia instructi sint. — Amplificatio. Vitam
humilem coenobitae non esse nisi vocante Deo eligendam faten-
tur; sed ad munera gravissima, quibus vix sanctissimi viri sine
periculo funguntur, se ipsi destinant, spernentes Christi verba et
S. S. Patrum severa monita. Denique hoc profano modo etiam
ipsas Ecclesiae dignitates vel sibi vel liberis expetunt.
2. Nituntur ad honores non virtute et mentis, sed ambitu ,
fraudibus, turpitudine.
3. Petunt munera etiam sanctissima tanquam natalium suorum
splendori débita. — Amplificatur comparatione a majori : Moyses
ausus non est, qui sibi succederet, designare, aut (Philonis sunt
verba) quia non putavit rem tantam ad suum pertinerc judicium,
aut quia ipse non potuerat nisi Deo vocante principatum susci-
pere. Contra isti ambitiosi cum principibus, quos notât David :
Haereditate, inquiunt, possideamus sanctuarium Dei. De quibus