Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: http://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
390 ARTIS DICEXDI APPENDIX.
Probatur : De resuscitatis Jesus : Erîint sicut Angcli Dei (Matth 22,
30), quare carnem eorum Tertuilianus vocat angelificatam, Sed
hoc prae ceteris virtutibus confert virginitas, quae, ut ait S. Augus-
tinus, habet aliquid jam non carnis in carnc. Quodsi in hac vita
homines reddit Angelis similes, multo magis in altera. Tanto
igitur majore claritate Mariae corpus fulget, quanto ipsa ceteras
virgines puritate vicit. — Amplificatur expositione sententiae Scrip-
turae : Muller amicta sole. (Apoc. 12, 1.)
Adhortatio, ut, qui virginitatem colunt, de sua sibi sorte gra-
lulentur, memores tamen apostolici moniti : Habemus thesaurum
istum in msis fictilibus. (2. Cor. 4, 7.)
PARS III.
Humiles iis, quae possident, voluntarie se spoliant, sed majora
a Deo recipiunt : tanquam nihil hahentes ct omnia possidentes.
(2. Cor. 6, 10.) Hoc in Maria ostenditur :
1. Possidebat 1. excelsam Dei Matris dignitatem, el pro anciila
haberi voluit;
2. admirandam puritatem, et mixta est mulieribus immundis ;
3. Jesum, et eo quoque privari sustinuit. — Hoc tertium orator
paullo fusius tractat, expendens verba Christi : Mulier, ecce filius
tuus. (Joann. 19, 26.) Jam non matrem, sed mulierem appellat,
et ad pietatis officia, quae ipse praestiterat, hominem delegat. —
Amplificatur : Conqueritur Maria, quod a Filio deseratur; respon-
det Jesus : Ecce filius tuus. 0 commulationem ! (S. Bern.) Maria
tamen acquievit, indignam se judicans, quae Deum Filium haberet.
II. Sed haec ejus animi summissio a Deo magnifice remune-
rata est.
1. Ancillam se fecerat, et datum est ei imperium in universa
creata;
2. ut mulier immunda comparere voluit, et data est ei potestas
intercedendi, refugium facta peccatorum ;
3. Filio se crucis morte privari sustinuit, et illum gloriosum
recepit : Ecce jam innixa super dilectum suum ingreditur. (Nota
apostrophen.)
Amplificatio. Appellat orator coelos, ut novo concentu Virginis
triumphum celebrent ; et audire sibi videtur Patriarchas et Pro-
phetas repetentes quae aliquando de Matre Virgine vaticinati sunt :