Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: http://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
388 AUTIS DICENDI APPENDIX.
Exordium a nexu inter mysterium Virginis assumptae et Verbi
incarnati. Ut enim Dei Filius in Virginis uterum descendens ab
ea aecepit vitam mortalem , ita eam ad se in coelum assumens
vita donavit gloriosa : de quo laetantur Angeli nosque cum ipsis.
Neque tamen hanc coeiitum laetitiam aut Virginis gloriam orator
enarrandam, sed, ut cum magnitudine Mariae vitae exempla
ostendat, demonstrandam assumit hanc
Propositionem : Virtus Mariae gloriae, quam nacta est, causa fuit.
Partitio : Ut ad hanc gloriam perveniret, necesse fuit :
I. ut mortalitate exueretur; atqui hoc effecit in ea amor divinus;
II. ut immortalitate donaretur, et hoc contulit virginalis puritas \
III. ut super omnes coelitum ordines sublcvaretur, quod meruit
humilUas,
PAKS L
Christus moriendo mortem vincens universe generi humano
hanc statuit legem, ut nemo ad vitam nisi per mortem veniret.
Qua de causa si Maria quoque mori debuit, non tamen mortua
est vulgari modo, sed vi amoris in Filium. Quod ut probet,
orator duo demonstrat :
1. Singularis prorsus et summus fuit Virginis ]\Iatris in Filium
amor.
Ostenditur 1. a natura hujus amoris. Maria in filio Deum, el in
Deo filium suum amavit ; itaque, ut Amaedeus, Episcopus Lau-
soniensis, loquitur, duae ditectiones in nnam convcnerant, ct cx
duobus amoritjus [actus est amor unus. Sed amor main's in
filium est maximus quem natura, et amor hominis in Deum,
maximus, quem gratia general; prorsus igilur singularis esse debuit
dilectio Virginis, in qua uterque hic amor conjunclus erat.
2. a causa amoris. Filius, quem genuit Maria, idem est, quem
gignit Paler aeternus, cum quo solo eiest generatio isla communis,
(S. Bern. Serm. 2. de Annunt. B. V. M.) ; neque eum genuit naturali
foecunditale, sed virtute Altissimi obumbrante. —Alqui Deus, qui
Filium cum ea communem habere, eamque sua virtute foecundam
reddere voluit, procul dubio eliam amorem dedit similem ei, quo
ipse Filium diligit. — Ergo amor Mariae communem amandi modum
ita superavit, ut nos eum ne cogitatione quidem assequi possimus.
2. Hic amor suaple natura tam singularis incredibiliter auctns