Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: http://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
386 ARTIS DICEXDI APPENDIX.
cognoscilur, et nunc paratus est, nisi se purget Pompejo, in
exsilium ire : — admonens tamen Pompejum rerum iiumanarum
inconstantiae.
3. Pompejus cum, commissa sibi a senatu republica, jure
proprio punira Milonem posset, judicium non instituisset, si
eum condemnatum vellet. (cap. 25. 26.)
CONFIRMATIONlS PARS ALTERA,
in qua ostenditur, Milonem absolvendum fore, etiamsi non
sui defendendi causa Clodium occidisset.
Argiimenlum I. Quia Clodius perniciosus et sceleratus civis fuit.
Argumcntalio : Cives, qui rempublicam perturbabant, a viris
fortibus non modo impune, sed gloriose quoque interfecli sunt;
(quod probalur exemplis Sp. Maelii et Tib. Gracchi); atqui Clo-
dius L multo magis, quam hi, rempublicam afflixit, (quod os-
tenditur longa enumeratione scelerum ab illo admissorum); —
2. extrema quaeque civibus paravit; ergo. — (Nota insignem
prosopopoeiam, qua Milonem de hoste patriae a se occiso glo-
riantem inducit.) (cap. 27. 28.)
Argumentum\\,Qw\dimovs Clodii universae civitati laetitiam attulit.
Argumentatio : Populus in Clodii morte, ut vix in clara aliqua
\ictoria, laetatus est, et jam sperat se bona visurum, quae vivo
Clodio visurus non erat. Hoc ita esse ostendilur prolepsi : non
soli Ciceroni, inimico Clodii, sic videtur; sed neque judices,
neque Pompejus, reviviscere Clodium ullo pacto vellent; (ubi
nota ingeniosam fictionem.) Atqui ei, qui communis libertatis et
laetitiae auctor est, non poena sed praemia debentur; quod confirma-
/î;;* Graecorum exemplo, qui ejusmodi viris deorum honores tri-
buunt. Ergo ÎMilo, si sponte Clodium occidisset, summis prae-
miis dignus esset, el proinde factum suum confiteretur, ul, si
grata esset respublica, laelaretur; si ingrata, sua conscientia
niteretur. (cap. 28. 29. 30.)
Argumentum III. Quia mors Clodii non ab humano consilio ,
sed a deorum numine repelenda est.
Argumentatio : Inprimis esse in mundo numen divinum brevissi-
me probat a mundi optima constitutione, majorum auctoritate, et
comparatione a minori : si in corpore humano mens inest, etsi
non videatur, multo magis in mundo.