Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: http://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
SYNOPSES OUATIONUM. 385
ÏV. ab aûjuJiclis ipsius caedis, 1. Locus pugnae non Miloni,
sed Clodio favebat.
2. Milonis apparatus et comitatus ad insidias et pugnas im-
peditissimus; Clodii contra.
Hic occurrit prolcpsi : Cur igitur victus est Clodius? osten-
dens id non una de causa fieri potuisse. (cap. 20. 21.)
V. ab iis quae caedem consccuta sunt. Incipit autem a refu-
tatione :
Objeclio 1. Milo servos manumisit. — Respondet 1. Non ideo
manumissi sunt, ne tormentis adacti contra Mdonem testarentur.
Nam qui torquentur, de facto, non de jure interrogantur ; atqui
factum Milo confitetur. 2. Ideo manumissi sunt, quia, ut Cato
sapienter in concione dixit, non libertate solum, sed omnibus
praemiis digni fuerunt, qui domini caput défendissent.
Objectio 2. Urgent Milonem quaestiones habitae in atrio liber-
tatis. — Respondet ; Quaestiones istae habitae sunt de servis
Appii accusatoris; atqui quaestio de servis in dominum contra
leges est; quanto igitur magis quaestiones de servis accusatoris
in reum? Augetur argumento a persona Appii, qui ipse illam
quaestionem instituit, et a vi servis illata, ubi nota brevem sed
pulcherrimam prosopopoeiam. (cap. 22.) Jam transit ad novum
Argumentum : Milo magna constantia statim Romam rediit,
et populo, senatui, praesidiis publicis et ipsi Pompejo se com-
misit, (nota gradationis figuram); atqui nisi innocens, id ausus
non esset, quia magna vis conscientiae. Confirmât conclusionem
a) auctoritate senatus, qui ea de causa Milonem innocentem ju-
dicavit; b) a contrario : Omnes, qui Clodium a Milone non
necessitate, sed ultro, sive privata, sive publica causa occisum
putabant, Milonem in exsilium iturum dicebant; c) multa alia
crimina postea in Milonem congesta sunt, quae nocentem non
potuissent non exterrere. Sed haec etiam eo spectant, ut sicut
reliqua crimina in Milonem congesta falsa comperta sint, ita
crimen insidiarum falsum esse videatur. (cap. 23. 24.)
Ultimo loco de suspicionibus Pompeji agit.
1. Totam rempublicam armari et Pompejo committi metu
unius hominis, non est probabile; ergo non in Milonem, sed
ad omnes reipublicae partes sanandas haec potentia parata est.
2. Milo et iis, qtiae antea gesta sunt, Pompejo amicissimus