Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: http://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
SYNOPSES OUATIONUM. 383
Respondet 1. Senatus potius et sententiis suis et studiis causam
Wilonis probavit, ita quidem ut tribunus plebis conqueri soleret,
senatum non quod sentiret, sed quod vellet Cicero, decernere.
2. Judicavit, non senatus tantum, sed ipse etiam Cicero, cae-
dem in via Appia contra rempublicam esse factam, quia omnis
vis contra cives, etsi necessaria, contra rempublicam fieri cen-
senda est. (cap. 5.)
HI. Tertium praejudicium dicebatur Pompeji, qui in gratiam
Clodii novam legem (de non usitata forma judicii) tulerat.
Respondet 1. Pompejus judicium baberi voluit de caede Clodii,
quam Milo confitebatur; ergo etiam in confessione facti juris
tamen defensionem suscipi posse vidit.
2. Novam quaestionem constituit in gratiam temporis, non
Clodii. Nam in gratiam Clodii constitui non potuit, nisi vel in-
signis Clodii dignitas requireret, vel quia in monumentis majo-
rum suorum occisus est; atqui a) pro nullis etiam nobilissimis
civibus, ut Druso, Africano, Pompejo, Cicerone nova quaestio
concessa ; multo minus pro Clodio; (nota illustrem ironiam.)
b) scelera a Clodio in illis majorum suorum monumentis com-
missa ideo non censentur atrociora; ergo neque mors ejus
censeri debet. Accedit, quod Pompejus optimos viros judices
elegit, et ideo nequaquam, ut jactant adversarii, Ciceronis
amicos omisit. (cap. 0. 7. 8.)
Sequitur narratio, in qua exponit, quo consilio el qua oc-
casione Clodius Miloni insidias slruxerit, et utriusque apparalum
atque ipsam denique pugnam describit. (cap. 9. 10.)
CONFIRMATIONIS PARS PRIOR,
in qua demonstrat, jure Clodium a Milone occisum esse, quia
non Milo Clodio, sed Clodius Miloni insidiatus est. — Antequam
vero in causam ingreditur, rursus ejus statum déclarai, (cap. 11.)
Argumenta autem ducil.
I. a causa. 1. Clodio Milonis mors utilis, non item Clodii
mors Miloni, Nam Milone non solum vivo, sed eliam consule
Clodius non potuisset in praetura exsequi, quae cogilabat :
(hic orator leges, quas laturus erat Clodius, commemorans ad
majorem invidiam Clodio conflandam, per digressionem invehi-
17.