Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: http://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
382 ARTIS DICEXDI APPENDIX.
consulta landem judicium habitum coram Cn. Pompejo, qui interea
consul sine collega creatus et jussus erat videret, ne quid respuUica
detrinienti coperet. Consedit Pompejus septus delecta manu mili-
tum, et praesidiis circa omnes fori aditus collocatis.
Notandum. Quibusdam videbatur Milo ita defendendus, Clodium
ulpote civem sceleratum pro republica occidi potuisse. Sed Ciceroni
id non placuit; quare cum accusatores posuissent, a Milone Clodio
insidias factas esse, hoc apprehendit, contra disputans : non
Clodio a Milone, sed Miloni a Clodio insidias esse factas ; et in
hoc probando prior et major pars conQrmationis versatur; al-
terum vero illud in posteriore parte arlificiose adjunxit.
Exordium ab adjunctis judicii. 1. Excusat suum timorem a
forma judicii inusitata, cum non corona civium , sed militum
frequentia stipati sint. 2. Confirmât judices, quia et praesidia
contra Clodianos adhibita sint, et reiiqua civium multitudo Miloni
faveat. (cap. 1.). 3. Uortatur judices ad constantiam , eo quod
virum bonum contra perditos cives tueri debeant, et sua alque
Milonis sorte ad misericordiam flectit. 4. Proponit assumptum :
non sc postulaturum, ut Mito absolcatur, eo quod mors Clodii
reipublicae salus fuerit, sed ideo tantum, quod Milo vitam suam
a Clodio defenderit. ('cap. 2.)
Confutatio. Ut demonstret, hoc unum in judicium venire :
uter utri insidias struxerit, tria praejudicia ab adversariis jactata
refellit :
I. Negabant Clodiani , ullam defensionem superesse illi, qui
hominem a se occisum esse fateretur.
Respondet Cicero, (praemisso exemplo Horatii, qui cum sororem
occidisset, populi comitiis liberatus est,)
1. interdum hominem (etiam privala auctoritate) jure interfici;
et probat auctoritate a) judiciorum , b) clarorum virorum , qui
cives sceleratos occiderunt, c) duodecim tabularum, quae furem
nocturnum vel diurnum armatum interfici permittunt. (cap. 3.)
2. id autem maxime licere, cum vi vis iliata defendatur; quod
confirmât a) exemplo militis a. C. Mario absoluti ; b) sensu na-
turae communi ; c) lege de sicariis. (cap. 4.)
II. Dicebant adversarii Milonem jam a senatu fuisse condem-
natum, quippe qui judicasset, caedem in via Appia contra rem-
publicam esse factam.