Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: http://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
378 ARTIS DICEXDI APPENDIX.
sultationibus nullo alio quam boni communis studio duci debent;
sed cum jam causa agatur Chcrsonesi et Philippi, orationes fiunt
de Diopithe. Et hujus quidem causa differri potest, cum semper
in potestate Atheniensium sit, in eum animadvertere ; at causa
Philippi diiferri non potest, quippe qui, nisi nunc arceatur, postea
arceri nequeat.
Propositio, (quae in fine exordii significatur) : exercitus Diopi-
this non est dissolvendus , sed augendus et juvandus , ac gene-
ratim bellum contra Philippum magna contentione gerendum.
PARS I.
In hac parte orator ea , quae adversarii in causa Diopithis
protulerant, diluit, non eo tamen spectans, ut Diopithem a
supplicio vindicet, sed ut illorum oratorum consilia reipublicae
perniciosa et a mala fraude profecta esse ostendat.
Argumcnhm I. Philippo dudum bellum inferente Athenienses
pacem servare non possunt.
Argumentatio : Dicunt, aut simpliciter bellum aut pacem sua-
dendam esse. Certe si Philippus quiescit, simpliciter pax servanda
est;* sed si Philippus dudum bellum facit, nihil relinquitur, nisi
ut nos defendamus. Porro a Philippo jam ante Diopithis pro-
fectionem bellum instauratum esse, décréta Atheniensium ipsorum
edicunt. (lIoA^à e^i^ Säu^ä^wv.)
liefutatio ; Si dixerint, Philippum, quamdiu ab Attica abstineat,
bellum non facere, primum non ferenda dicunt; deinde sibi
ipsi adversantur, cum Diopithem, Thraciae oram infestantem ,
quod helium Philippo inferat, accusant. (UXijv ei tdvto Xéycuai.)
Argumentum II. Dato, vera esse, quae Diopithi objiciuntur,
(scilicet quod socios depraedetur, etc. etc.) tamen non est dissol-
vendus ejus exercitus, quia id reipublicae periculosum.
Argumentatio syllogismo continetur: Major: Ideo semper res-
publica detrimenta accipiebat, quod Philippus exercitum perpetuum
paratum habens tempestive agebat; Athenienses contra. — Minor :
Atqui oratores isti in praesenti causa nihil aliud agunt, quam ut hoc
idem accidat. Nam 1. Philippus exercitum in Thracia habens et
continue augcns, si exspcctatis etesiis Byzantium aggreditur, nos
hinc navigare non poterimus, in Chersoneso autem exercitum
non habebimus.