Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: http://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
SYNOPSES ORATIONl'-M. 377
Peroratio. Protestatur orator se noluisse ad gratiam loqui,
etiamsi haec dicendi hbertas sibi fortasse profutura non sit ; eo
quod neglectis privatis suis incommodis salutaria civibus suis
suadere maluerit. ('E^w fih civ aUc-f.)
II.
EJUSDEM DE REBUS CIIERSONESI ORATIO.
Argumentum. ChersonesusThracia antiqua fuit possessio Athenien-
sium. In eam igitur cum vetere more suo misissent colonos sub
duce Diopithe, rehqui Chersonesitae hos receperunt, Cardiani
autem repulerunt, et, cum ideo hello a Diopithe peterentur, ad
Philippum confugere. Qui cum ab Atheniensibus per legatos nihil
obtinuisset, Cardianis auxilia misit. Id graviter ferens Diopithes
marilimam Thraciam, Philippo subjectam, infestare coepit. Phi-
lippus , qui tum in superiore Thracia helium cum Odrysiorum
rege gerebat, Diopithem apud Athenienses accusavit, quod pacem
violaret. Itaque oratores fiXiTrrl^oyTsç in Diopithem graviter invecti,
supplicium de eo sumi, exercitum dissolvi, aut vi cohiberi jubent.
Sed iis adversatur Demosthenes, suadens ut exercitus Diopithis
non solum non dissolvatur, sed etiam augeatur et omni ratione
juvetur; in ipsum autem Philippum bellum magna virium con-
tentione geratur.
Notandum I. Propositum non est, personam Diopithis defendere,
sed helium, quod ab ipso gerebatur, suadere.
Notaxdum II. Quia igitur non causam Diopithis, sed causam
reipublicae et totius Graeciae agit, orator in praesenti de Cher-
soneso quaestione non se continet, sed bellum contra Philippum
necessarium esse ex statu reipublicae universo demonstrat. Atque
hinc oratio in duas partes dividitur.
Notandum III. Tria impedimenta oratori superanda erant :
1. dolus Philippi, qui cum bellum gereret, pacem simulabat ;
2. fraudes oratorum, qui Athenienses causis civium a hello in Phi-
lippum gerendo distinebant ; 3. Atheniensium ipsorum socordia
et levitas, — In utraque orationis parte ex his tribus, quae vin-
cenda erant, argumenta distingui possunt.
Exordium simplex. A ratione generali, quam deliberantes sequi
debeant, incipiens, mox, quis verus sit quaestionis status, decla-
rat. Nempe : Tum oratores, tum certe Athenienses ipsi in con-