Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: http://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
APPENDIX
EXHII5ENS NONNÜLLARUM ORATIONUM SYNOPSES.
I.
DEMOSTHENIS PHILIPPICA PRIMA.
Argumentum. Athenienses per socordiam, qua bellum contra
Philippum gerebant, magnis denuo incommodis affecti, animo
fere cadentes de rebus agendis consultant.
Finis orationis. Excilare Athenienses ad bellum strenue ge-
rendum.
Exordium simplex et breve. Quoniam non de re nova, sed
de eadem, de qua saepe antehac, agitur, Demosthenes juvenis
etiam primus surgens, veniam sperat; nam si alii recta suasis-
sent, non esset cur de novo consuitaretur.
Propositio. Bellum contra Philippum non ut adhuc, sed stre-
nue gerendum est.
Partitio. Pars I. Generalibus argumentis propositio confir-
matur.
Pars II. Docetur, in quibus rebus illud „ slrcnue, non ut
adhuc " repositum sit.
Pars III. Ostenditur, quid sperandum sit, si, quae (in parte II.)
proposita sunt, Athenienses exsequantur : quid timendum, si
pcrgant rem gerere, ut hactenus.