Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: http://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
3S8 ARTIS DICENDI P. IV. LIB. 11.
1. Suas comoedia quoque habet peripetias et agnitiones, sed
eas, quae leniores animorum motus cient, neque metu pertur-
bant, sed gaudio demulcent.
2. Neque tamen exitus felix debet esse iis, quorum vilia cas-
tigantur; sed hi spe frustrentur honorum, quae consequi vole-
bant, et insipientiae poenas luant.
Qui aijins. 552. Stylus procul dubio humilis, et sermoni proximus.
A. p. 93. Interdum tamen et vocem comoedia tollit
Iratusque Chremes tumido delitigat ore.
Quid de Etsi denique comoedia et rerum imitatione et verborum
licentia. *
aculeis liberior sit, quam omnis alia oratio; tamen scur-
; rilis et sordida dicacitas, aut turpitudo vilis, aut agrestis
morum rusticitas omnino devitanda.
A. p.270. At nostri proavi Plautinos et numéros, et
Laudavere sales, nimium patienter utrumque,
Ne dicam stulte, mirati ; si modo ego et vos
Scimus inurbanum lepido seponere dicto.
Comoedia, quae intra hos se limites continet, non solum
innocue delectat, sed utiliter eliam erudit. At vero permulti
sunl, quibus oblectatio sola curae, vitae honestas sapientiaque
vilis est. Rident vilia, sed non ad corrigendum , et rident ea
quoque, quae ridenda non sunt, tantumque abest, ut ad virtutem
amandam pelliciant, ut cupiditates potius inflamment, et vilia
ignorantes doceant. Quorum tu adolescens, quem instituimus, neque
fabulae spectator intersis, neque libros, quaeso, tetigeris, vitae
innocentia omni delectationi saluteque aeterna cuivis emolumento
anteponenda.