Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: http://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
DE VARIIS POEM ATIS SINGILLATIM. 371
Nomen habet a quo hilare convivium, vcl hnjus prae-
ses deus i. e. Bacchus significatur. Alii minus probabiliter a
dérivant, ut sit idem quod cantus paganus.
Finis comoediae est, delectando mores corrigere : id omafims.
quod maxime consequitur ridiculo.
1. In hoc igitur convenit cum satyra jocosa : qua tamen hoc
efficacior est ad finem obtinendum, quo spectata acrius commo-
vent, quam audita.
2. Neque vero in risu movendo sunt omnia : sed et eorum,
quae ridentur, insipientia aut turpitudo significanda; neque so-
lum vitia perstringenda, sed virtutes quoque vitae privatae
suavi animorum motu commendandae sunt.
550. Fabula comoediae haud secus atque tragoediae una Qnaiîs fa-
^ ° bula.
esse debet; non vero magna et illustris, sed ex vita pri-
vata et civili assumpta; neque tristis et calamitosa, sed
laeta et jocularis; apta tamen quae intentum spectatorem
faciat.
Vera an falsa sit, nihil refert, eo quod, etiamsi vera, obs-
cura tamen est. Quinetiam veram assumi plane non licebit,
quandocunque redundaverit in vituperium eorum, quorum famae
parcendum est.
Personas fingit comoedia, quales in communi hominum Q^'ae per-
BOnae.
vita versantur ; earumque mores varios , sermonibus et
actis, quam potest maxime, ad vivum exprimit.
Alii igitur virtute praediti sint, sed non ea animi magnitudine,
quam in heroe miramur, excellant; alii contra vitiis atîecti, sed
ejusmodi, quae magis risum quam odium moveant. In quibus
autem vitiis sit materies ridiculorum, vide supra, ubi de facetiis
expositum est. (n. 350.) %
551. Implicatio comoediae non gravis ex magnitudine onauaim
periculi, sed variis et permixtis nodis difficilis et intricata ;
solutio inopina et hilaris.