Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: http://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
■SPP"
DE VARIIS POEMATIS SINGILLATIM. 363
2. Duplex ille exitus propter infirmilatem spectantium, qui eo Ar. 13.
delectantur, a nonnullis poëtis frequentatur ; sed haec delectatio
comoediae magis, quam tragoediae propria est.
536. Una tragoedia triplici ratione esse potest : actione, et una.
loco et tempore. Ac de actionis quidem simplicitate ea te-
nenda sunt, quae de epica fabula praecepimus. De loco
et tempore intricatior est quaestio. Optimum certe, si lo-
cus quoque et tempus unum idemque fuerit; verum ut
nimia est in hac re licentia fugienda, ita non minus scru-
pulosa quaedam observantia.
1. Loco una est fabula, si scena nunquam mutatur; tempore,
si eo fere horarum spatio, quo res in scena agitur, contingere
potuit. Atque ita fere veterum fabulae, utpote breviusculae et
admodum simplices, facilius disponi potuere : nostrae autem
tragoediae multo ampliores et rerum ac personarum varietate
multo magis implicatae, vix fieri potest, ut tam arclis in spatiis
contineantur : quapropter in iis duo extrema ex aequo vitanda ^
erunt.
2. Licentia certe nimia est, qua nonnulli jam non dies et
menses, sed totos annos una scenica actione complectuntur. Loco-
rum porro mutandorum nullus est finis : nam et per dissita regna
actionem trahunt, et in eodem saepe actu, aperto theatro, scenam
mutant.
3. Alii contra certa temporum et locorum spatia definiunt. Cum
Aristotele enim statuunt, ut actio intra unius solis ambitum con- c. ä.
tineatur; loca autem mutari permittunt intra unius domus vel
certe urbis circumscriptionem. At nisi haec ita servent, ut ex
adjunctis actionis verisimile sit, rem in locis illis gestam et tam
brevi tempore confectam esse; ipsam, quam sollicita hac cura
quaerunt probabilitatem, turpius amittunt.
ART. III.
DE PERSOMS TRAGICIS.
537. Magnum ad vim et effectum tragoediae momentum