Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: http://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
DE VARIIS POEM ATIS SINGILLATIM. 339
Sed tamen non raro ex iis, quae rem anlecesserunt, in decursu
narrationis aliqua opportune repetuntur ; ut Virgilius in iibro II.
excidium Trojae narrat, et Homerus in II. Iliadis navium et ducum,
qui Trojam vénérant, KcczdXoyou recenset. At quaerunt, praestetne
ordinem servare naturalem, resque ita disponere, ut evenere,
quam a media vel postrema quoque actione narrandi initium
facere, et priora postea loco intexere. De qua re ila praecipien-
dum existimo :
530. Si actio nec brevi tempore nec uno in loco gesta Quid de
ordine.
est , expedit, narrationem a media vel summa parte in-
cipere; sin aliter, nulla est ratio ordinis invertendi.
Si enim illiusmodi actionem totam ab initio exequerelur poëta,
vel singulas partes non ea varietate et copia, quae huic carmini
propriae sunt, tractare posset,-vel ingentem in molem poëma
cxcresceret. Contra si a parte media vel suprema incipit, in
hac morari, et priora, quae tantum intexit, et carptim et strictim
dicere potest. — Deinde quoniam haec summa est virtus nar-
rationis, efficere, ut cuncta tanquam oculis subjiciantur, ad hoc
conducit plurimum, ea, quae narrantur, non per multa loca et
tempora dispersa esse. Hinc Virgilius ab ultimo navigationis
anno narrationem orditur, et quae prioribus multis in locis ac-
ciderant, Iibro III. breviter exponit. Similiter Homerus fecit in
Odyssea; qui contra in Iliade naturalem ordinem servavit; quan-
doquidem ira Achillis, non bellum Trojanum Iliadis argumen-
tum est.
De summa poëmatis parte illud adhuc monent, ut per- o-itd de
parte postre-
acta solutione , qua res perficitur, reiiqua breviter absol- ma.
vantur, Episodia in hac parte aut nulla, aut certe nonnisi
perbrevia toleranfur.
De sermone denique epico , ne alibi dicta repetamus , Quis sermo.
in universum praecepisse sufficiat, illum varium quidem
pro rerum, quae narrantur indole , sed generatim tamen
dignitate et copia conspicuum esse debere.
16.