Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: http://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
356 ARTIS DICENDI P. IV. LIB. II.
1. Reqiiirunt ergo in heroe inprimis animum praesentem, erec-
tum , constanlem , cum optima corporis temperatione ; spiritus
sublimes, et vim quandam quasi divinam, qua supra hominem
et sapere et posse videatur.
2. Heros virtute admirationem movere debet; nihilominus ea,
in quibus a perfecti specie deficit, efficere soient, ut magis etiam
animos tangat : nam et verior videtur imago, et magis afficimur
erga eos, quos minus nostri dissimiles novimus, et propter ea
ipsa, quae imperfecta uotamus, timemus ac n)iserescimus. Sed
haec tamen ejusmodi esse debent, ut nullum conleniptum ingerere
possint.
Qimies re- Socü , ministri et adversarii herois non plures, quam
liqui.
actionis magnitudo et adjuncta requirunt; et tales hngendi
sunt, ut herois virtutem et decus nedum oiTuscent, sed
etiam illuminent.
1. Cavendum igitur, ne ideo tantum assumpti esse videantur,
quia poëta ex loco difficili aliter evadere non potuerit.
2. Socii quamvis excellant virtute, ne sint tamen pares heroi;
inter adversarios autem unus solet eminere, ut Hector apud
Homerum, qui cum ceteros virtute superet, ab heroe devictus
hujus gloriam illustrât.
Mores Sed praecipua cura in moribus est, qui veri aut
verisimiles, boni, constantes ac varii esse debebunt.
verietveri- Veritas in personis fama notis; in fictis verisimilitudo
quaeritur.
A. p. iiy. I. Aut famam sequere, aut sibi convenientia finge.
Scriptor honoratum si forte reponis Achillem ,
Impiger, iracundus , inexorabilis , acer.
Jura neget sibi nata, nihil non arroget armis.
Sit Medea ferox invictaque , flcbilis Ino ,
Perfidus Ixion , lo vaga , tristis Orestes.
» 1Ö6. 2. Aetatis cujusque notandi sunt tibi mores,
Mobilibusque decor naturis dandus et annis.
Jam quae latius hic Horatius *de aetate exequitur, simili ra-
lione in sexu, conditione, genere et patria servanda sunt.