Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: http://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
DE VARUS POEMATIS SIXGÏLLATIM. 353
alteram, ut causa divini interventus ex ipsa actione
intelligatur.
1. Nomen inde habet, quod tragoedi deos, tanquam coelo
delapsos, adhibita machina in scenam producebant. 2. Repre-
hendit Ilomerum Aristoteles, quod Minervam e coelo deduxerit, c. 15.
ut suadcret Graecis, ne re infecta abscederent ; quippe quod viri
prudentis consilio effici potuisset. 3. Imperiti poëtae cum nodum
extricare nesciunt, cx improviso miracula fingunt ; unde prover-
bium : Deus ex machina,
SchoL Multum inter viros doclos litigatur, conveniatne ullimam
quoque Solutionen! per machinam fieri; eo quod in hac praecipue
herois virtus cognosci debeat. At si deus non intervenerit, nisi
quatenus ex ipsa fabula probabile est ; et si beroem ita adjuverit,
ut is, tametsi non sine ope coelesti, magna tamen virium con-
tentione rem ipse perficiat; machina non magis in hac, quam
in omni alia solutione a carminis proposito abhorrebit. Certe ita
et Homerus et Virgilius existimaverunt.
522. UepiTréreia vocatur subita eorum, quae aguntur, in Quid de
, . . . peripetia,
statum contrarium conversio: haec igitur in exitu carmi-
nis perfecta esse debet, i. c. talis qua agentes omnes
involvuntur, et propositum actionis plene obtinetur.
1. Plerumque peripetia nodi difficilis solulionem conscquitur ;
sed aliquando etiam ea ipsa implicat actionem , ut tempestas
in principio Aeneidis.
2. Pessimum, si in exitu carminis praeter primariam solutionem
poëta alia et alia confingere debet, ut omnia, quae implicuit,
extricet.
Art. in.
DE PERSOMS EPICIS.
523. Persona princeps, illa scilicet, cujus proprie est Quaiis ipse
lieros.
actio, XÄT heros appellatur. Hic ergo heros, quo
magis carmen animos moveat teneatque, unus sit et il-
lustris, indole ac moribus amabilis et mirandus, tametsi
virtutis non undequaque perfectae et absolutae.