Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: http://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
3o2 AUTIS DICEXDI P. IT. LIB. II.
cipium et finem narranlur, necessario vel probabiliter conligîssc
videantur, ut res ad exitum perduceretur. Posita autem hac ad
rei naturam proportione, et illa facilitate totum animo complec-
tendi, quo amplius, hoc pulchrius poëma est,
^ Unde va- 517, Varietas cum rebus ipsis, quae geruntur, personis
et fortunae vicissitudine , tum etiam episodiis obtinetur.
Episodia in epico carmine, utpote peramplo, frequentiora et
tongiora, quam in quovis alio esse possunt. Curandum vero in-
Ar. 17. primis,-ut fabulae sint propria (o/xf/iz) i. e. quam maxime con-
sentanea.
SchoL Partes actionis ita inter se cohaerent, ut qualibet
dempta, tolum immutetur aut mancum efficiatur; episodia autem
sic assumuntur, ut iis eliam omissis, fabula intégra maneat.
Ad ea igitur cognoscenda, in quo non pauci laborant, dispice,
utrum ad actionis initium, progressum et finem exponendum
necessaria fuerint. — Sic amolis ex Aeneide ludis (1. 5.) des-
censuque Aeneae ad inferos (I. 0.) fabula adhuc esset intégra.
Unde ad- 518. Admirabilis fit fabula primum quidem ipsa rerum
mirabilitas. » ^ *
magnitudine et novitate, atque eximia herois virtute^um
iis, quae praeter exspectationem et consuetum rérj^ cur-
sum, coelitum et inferorum interventu, gerunt^.
1. Itaque actio sit magnis de causis suscepta-; inter gravis-
sima impedimenta rerumque discrimina excellenti ingenii vi atque
fortitudine, magnis quoque praesidiis gesta; exitu denique claro
et memorabili conclusa. Neque vulgaris sit rerum cursus, sed
insolitus et saepe praeter opinionem mutatus.
2. Non quodvis mirabile epico carmini aeque conveniens est,
sed illud inprimis, cujus non magnitudine tantum obstupescimus,
sed majestatem quoque venerabundi suspicimus, speciemque ac
dignitatem adamamus. Jam nemo non videt, hoc mirabile in iis
rebus humanis reperiri maxime, in quibus divina efficientia ma-
nifesta fiat, ac coeli et inferui numina quasi de victoria certare
videantur. His enim rebus tum actionis magnitudo, tum herois
ipsius, ad quem omnia referuntur, virtus ac dignitas ad suni-
mam, quae esse potest, altitudinem extollitur.