Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: http://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
350 AUTIS DICENDI P. IV. Llli. II.
CAPUT IX.
DE CARMINE HEROICO.
ouid sit. 512. Heroicum sea epicum dicitur carmen, quod mag-
nam viri illustris actionem amplo narrationis genere ex-
sequitur.
Si vocabuli originem quaeris, fVoç verbum vel carmen signi-
ficat; sed ab hac communi notione ad proprium genus contrac-
tum est, ut Tà è'^nj vel etiam rô eVo« idem sit, quod carmen
heroicum. ^Ettotoucc igitur proprie est scriptio carminis epici,
sive poësis heroica, sed saepe etiam pro ipso carmine ponitur.
Quisfinis. Finis epopoeiae proprius est, cum rerum eventu, tum
maxime virtutis quadam praecellenti specie admirationem
movere, quo verae laudis et honestatis desiderium inflammet.
Quia carmen epicum inprimis aptum est principibus erudien-
dis et ad praeclara facinora excitandis, Aristoteles hunc ei po-
suit proprium finem : ac certe ipso monente Alexander M. Ho-
meri carmina diurna versabat et nocturna manu.
Art. I.
DE FABULAE EPICAE DOTIBÜS.
513. Quo propius legentium animos tangat poëma, ar-
gumentum praestat verum esse, atque cum fortuna patriae
ac religione conjunctum.
Solet autem argumentum ex antiquitatis historia peti, ut et
major sit sanctitas et fictio liberior. Veteres quidem etiam ideo
ex hcToico aevo materiam sumebant, quod mirabilia , quibus in
hoc genere proprius est locus, propter tritas sermone vulgi fa-
bulas credibiliora erant.
Fabula, Jani vcro fabula, quam de argumento poëta com-
ponit, una sit necesse est, tota, verisimilis, justae quoque
amplitudinis, varia et admirabilis.