Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: http://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
348 ARTIS DICENDI P. IV. LIB. II.
Saepe igitur a media actione incipere potest, atque ea, quae
praecesserunt, vel paucis ac quasi in transitu significare, vel
si conjectura facile prospiciuntur, plane omittere. Ita fit, ut
lotius actionis vis animum percellat, cum ea, quae summa sunt,
velut uno in spectaculo cernantur. Quamvis autem necesse non sit,
rerum seriem semper invertere, eam tamen sic percurrere, ut
singulae fideliter enarrentur, vim carminis facile enervat. Ad
quem languorem vitandum utile interdum est, actionem in certas
partes, actibus fabulae similes, distribuere.
ctatio^^ tra- Quod jam ad tractationem pertinet, pauca poëta prae-
fari debet, pauca explicando interponere, sed statim agen-
te§ in scenam producere, et in eorum verbis et actis ex-
primendis paene totam orationem consumere.
e 24. Hoc est, quod Aristoteles in Romero laudat, ut qui solus ex
poëtis, quid sibi maxime praestandum sit, intelligat, morum
scilicet et actionum humanarum imitationem.
d^sc*Jlpuorfe^ olO. Descriptione rerum et personarum optimus quis-
que poëta parce, nec nisi magna quadam solertia, utitur:
nam aut paucis eam lineamentis absolvit, verba adbibens
non modo luminosa, scd quasi spirantia; aut cum paulo
diutius in ea moratur, modo actiones et motus animorum
interponit, modo scite in actiones omnia convertit.
1. Si difficile est, rerum faciem et statum permanentem per-
spicue et distincte verbis exprimere (n. 222.), multo difficilius
est, hujusmodi descriptionem rationibus poësis accommodare.
Idcirco poëta potius actiones, eventus et quaecunque in rebus
mutantur sibique succcdunt, tractare, et his velut signis quibus-
dam et efi'ectis rerum ac hominum indolem ostendere debet.
Homerus quidem navim , beroem, deum uno saepe verbo aut
li. 1. 47. brevissima similitudine describit, ut b / j/if wkti èoiKÓg, navi-
gationem autem, heroum et deorum dicta et facta enucleate
narrat.
2. Pauca illa lineamenta si bene fuerint selecta , efficiunt, ut
mens sibi totum effingat :