Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: http://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
346 ARTIS DICENDI P. IV. LIB. II.
2. Breviores digressus,.quales fere sunt doctrina moralis et
animi motus, ex rebus ipsis, quae tractantur, sponte nasci de-
bent; longiores autcm excursus, in quibus gesta vel eventa nar-
ramus, cum praeceptis ita conjuncta esse soient, ut eorum
modo causas explicent, modo effectus ostendant et usum com-
mendent. Qui tamen doctrinam abrumpere, aut ea, quae natura
connexa sunt, divellere non debent, sed eo potius loco ponendi
sunt, ubi mora ad reficiendos animos opportune fieri potest.
CAPUT VIM,
DE SATYRA ET EPISTOLA.
Qtiid sit. 507. I. Satyra poëma est, quod vitia hominum vel
castigando vel ridendo exprimit.
Duo igitur sunt genera, austerum, quod vitia severe perstringit,
jocosuin, quod facete ridet; utriusque tamen idem finis, mores,
quos carpit, corrigere. In priori genere Juvenalis et Persius ; in
posteriori Horatius excelluit. — Quodsi satyra apta non videatur,
quae pravos homines a vitiis revocet; at certe reliquos com-
monet, ut caveant, et ipsos vitiosos coercet, ne turpitudinem
petulanter ostentent.
tewa"^^ Materia satyrae tam late patet, quam vitia hominum
odio aut risu digna, unde Juvenalis:
Quidquid agunt homines, votum, timor, ira, voluptas,
Gaudia, discursus, nostri est farrago libelli;
sed fugienda est non solum obscoenitas, sed omnis etiam
nimium vilis turpitudo.
Satyra igitur per materiam idyllio plane opposita est, cum ea
potissimum vitia perstringat, quae nativo candori et innocentiae
contraria sunt ; sed hoc illi cum eodem convenit, quod vitam
hominum et mores depingit, et ad hunc tantum finem acta eorum,
dicta et casus narrat.
1, 68.
ma.
Quae for- Forma satyrae varia est; quandoquidem et narrat, et
describit, et sermonem hominum inducit: praestat autem.