Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: http://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
342
ARTIS DICENDI P. IV. LIB. II.
cernit, dithyrambes vocans, qui certum metrum non servant;
odas, quae metris veterum, Alcaico, Sapphico etc.; cantica,
quae facilioribus nostris composita sunt.
CAPUT \\
DE ELEGIA.
Ouidsit. 501. Elegia dicitur carmen, quo poëta, vitae humanae
casus meditando, leniores animorum motus ac praecipue
tristitiae exponit.
1. Elegia (iXsysiXj iXeyoq) proprie carmen lugubre significat;
unde Ovidius :
In mort.
Tibulli.
Flebilis indignos, Elegeia, solve capillos;
Ah, nimis ex vero nunc tibi nomen erit!
Et Horatius :
A. p. 75. Versibus impariter junctis querimonia primum.
Post etiam inclusa est voti sententia compos.
Quis tamen exiguos elegos emiserit auctor,
Grammatici certant, et adhuc sub judice lis est.
Sed forma propria, qua ab aliis carminibus elegia distingui
tur, definitione, quam posui, continetur (1) : itaque
2. Praecipua elegiae materia sunt tristes humanae vitae casus
vei rerum ac personarum post illos immutata fortuna et condi
tio : deplorat scilicet hominum carorum vel nobilium interitum
belli aerumnas, diruta oppida, spes vitae inanes. Haec, ut dixi
materia elegiae praecipua : nam interdum etiam jucunda suav
quadam animi alacritate pertractat.
3. Cum elegiae propria sit pacatior quaedam rerum conside-
ratio, animi sensus, etsi nunc molles et teneri, nunc magis
acres et fortes, semper tamen moderali et paene per totum
carmen aequabiles esse debent.
(1) Ab oda tarnen illa le.ui sive cautico interdum proxime abest.