Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: http://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
DE VARIIS POEMATIS SISGILLÀTIM. 341
4. Suavitas requiritur non ea solum, quae rerum jucundita-
tem imitatur, sed etiam quae vuigaribus nitorem addat, et
aspera ac horrida leniat.
500. Ex varietate autem affectus et sermonis alia nata
est lyrici carminis divisio. Tria enim genera statuunt :
dithyrambum, canticum et odam simpliciter dictam.
Dithyrambus vehementi animorum inllammatione et quasi
furore ortus summa audacia fertur, grandia sonat, nec
ipsis quidem numeris semper se constringi patitur. Hinc
de Pindaro Horatius :
... Per audaces nova dithyrambos 4,1.
Verba devolmt, numerisque fertur
Lege solutis.
Dithyrambica antiquitus illa proprie vocabantur carmina, quae
in Bacchi bonorem fiebant (v. Hor. 3, 18.); nam et ipse Bac-
chus Dithyrambus dicitur. Postea omnis poësis lyrica, quippe
quae apud Graecos ab his canticis ortum duxit, dithyrambica
appellata est; hodie ab aliis carminibus lyricis, ut in praecepto
dictum est, distinguitur.
Cantica nostrates appellant lyrica poëmata, quae motum canticum.
animi aequabilem et moderatum dictione suavi et facili
exprimunt.
Ut dictio, ita versus cantici faciles et jucundi; lecta verba,
sed non liberius mutata nec praeter usum assumpta; imagines
illustres ct significantes, sed minus splendidae nec audaces;
tolus denique carminis cursus lenis et aequabilis, sine saitu et
digressione. — Ad hoc igitur genus referuntur anacreontica
quidem semper, sed saepe etiam sacra et moralia, raro heroica.
(n. 497. Schol.)
Inter haec duo medium est genus, quae simpliciter oda Oda-
dicitur, grave, varium, nobile et grande.
Schot. Vulgaris scrnio baec tria genera etiam solo metro dis-