Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: http://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
y
332 ARTIS DICENDI P. IV, LIB. II.
genera et elegiam referunt; didacticae praeter carmen cog-
nomine, satyram et epistolam subjiciunt; epica non solum
poëma lieroicum , sed omnem narrationem complectitur;
dramatica in tragicam et comicam tribuitur. Nos postea-
quam nonnulla minora, quae ab aliis ad aliud genus re-
vocantur , tractaverimus , reliqua eodem , quo ea mode
recensuimus, ordine absolvemus.
CAPUT I.
DE EPIGRAMMATE ET IIENDECASYLLABO.
Quid sit. 483. I. Epigramma est breve carmen, quod rem sin-
gularem proponit, et ex ea aliquid artificiose deducit.
Itaque 1. brevilas ad hujus carmiuis naturam pertinet; 2. materia
est res singularis, quia non actiones implicatas , non casuum
seriem , sed unum aliquod et simplex proponit ; 3. paries vero
distinguuntur duae, propositio et artificiosa illatio.
Schol. Nomen et originem epigramma habet ab inscriptionibus
aedium et monumentorum.
poswc? propositio vel est nuda ejus significatio , ut :
Mart. lib.2. Carmina Paulus emit; récitât sua carmina Paulus:
Nam quod emas, possis .dicere. jure tuum.
vel paulo uberior per jucundam narrationem expositio.
Neque tamen in omni epigramr^te hae partes distincte notan-
tur, praesertim si sunt verae inscriptiones, quia tum saepe mo-
numentum ipsum pro 'rei expositione est ; ut statua Niobes :
InAntol. 'Ek ^aiji fie ^c! Tev^av Xi^oy' èx Ji >JSroio
Za-^y II/jaÇ/ttAjjç è/xxaXiv elfydaaro,
Qnidfaciat 484. Illatio vel suavem excitât animi motum vel acumine
pungit; hinc diviçio in epigramma gratiosum et argutum.
Gratiosum etiam graecum dicitur, quia Graeci eo inprimis
delectabantur; exemplum modo dedi; sed accipe alterum poëtae
christiani :