Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: http://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
DE POESI IX UNIVERSUM. 327
J
specici similitudinem. — Quod autem de heroe dixi, hoc idem
intellige de singulo facinore, quo eximia virtus proditur, item
de genere vitae, ut pasloritio, de fortunae casu, de ipsis animi
sensibus.
Sc/ioL Neque hoc in poësi tantum, sed in aliis quoque artibus
observatur. Nec cnim, ut ait Cicero, Phidias cum facerct Jovis
formam aut Minervae, contemplabatur aliquem, e quo similitu-
dinem duceret; sed ipsius in mente insidebat species pulchritu-
dinis eximia quaedam, quam intuens, in eaque defixus, ad illius
similitudinem artem et manum dirigebat.
475. Nihilominus tota fictio quodam veritatis fundamento, Qaatenua
rerum scilicet natura, nixa esse debet. Et primum quidem
ipsa ilia pulchritudinis species , quam commentitiis rebus
poëta exprimit, naturae consentiat.
Nihil est enim aliud vera pulchritudo , quam naturalis rei
excellentia, lucidius demonstrata. Itaque non reperiantur pastores,
quales ecloga perhibet ; ea tamen, quae poëta his attribuit, pro-
pria sint et naturalia huic generi; nec fuerit heros, qualem epicus
ceiebrat, mores tamen et indoles, quae fingit, propria sint heroi,
et heroi quidem humano. — Hic igitur a poësi excluduntur mon-
' strose commenta, quae vulgo phantastica dicimus.
Res deinde singulae ita fingendae sunt, ut fieri potuisse, et verisimi-
aut, quod melius est, fieri debuisse videantur.
1. Primum igitur nihil personarum rerumque naturae, aut
temporum locorumque rationibus repugnet.
Pictoribus alque poëtis a. p. lo.
Quidlibet audendi semper fuit aequa potestas.
Scimus, et hanc veniam petimusque damusque vicissim,
Sed non ut placidis coeant immitia, non ut
Serpentes avibus geminentur, tigribus agni.
Ficta voluptatis causa sint proxima veris; ^ ^.^g
Nec quodcunque volet, poscat sibi fabula credi.
2. Si fingantur, quae esse non possunt, turpe vitium erit;
15