Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: http://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
DE POESI I^ UMVERSCM. 32o
virtutes quatuor expendendae sunt: nam et una sit necesse
est, et in magna rerum varietate aequabilis , idealis , ut
vocant, et verisimilis.
Ut fictio non quolibet, sed excellenti modo una sit et
simplex , partes ejus omnes ad certam quandam speciem
seu ideam relatae, ad eamque exprimendam plane accom-
modatae esse debent.
1. Ut igitur in templo quopiam satis non crit , coiumnas ,
fornices, aras ceterasque partes singulas affabre factas, sed omnia
ita inventa et disposita esse oportet , ut ex loto illo aedificio
quaedam quasi divinae majestatis species eluceat : ita in carmine
descriptiones, imagines, actiones, oratiunculae non modo singulae
venustate nitere, sed etiam ad unum aliquod ostendendum con-
spirare debent. In miserabili Laocoontis interitu,ut breviori utar Aen.2,199.
exemplo, poëta speciem borroris coelitus incussi exbibuit : jam
considéra in partibus singulis, quo sint pacto ad id unum omnes
relatae. — Quod aulem in hac narratione, id idem in tota Aeneide
observare licet, quippe qua illud unum ostenditur:
Tantae molis erat, Romanam condere gentem! , 1,3s.
■^2. Ut porro videas, quemadmodum singula ad unum non
referenda modo, sed etiam aptanda sint, confer illam narratio-
nem libri II. cum altera, quae lib. V. v. 84. legitur. Utrobique
describitur serpens improviso apparens, accessus ejus, actiones
et circurnstantium stupor; sed quanta in singulis non rebus
tantum, sed verbis quoque differentia! Nimirum illic portentum
horroris, hic laetitiae omen narrandum erat. — Jam hoc qui
servarit, facilius obtinebit, quod secundo loco praecipitur :
473. Ut cum rerum varietate harmonia quaedam et to- "Jt^ae-
tius fictionis aequabilitas conjuncta sit, res ita inter se î""'''"«-
dissimiles esse debent, ut tamen cum operis totius indole
omnes conveniant.
Contraria utrique huic praecepto vitia Horatius ootavit : A- p-
Inceptis gravibus plerumque et magna profesâis
I'urpureus, late qui splendeat, unus et alter