Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: http://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
DE POESI I\ UNIVERSUM, 321
In quam rem illud tamen recte monent, ut orator, quae ad Batt. 1,6.6
delectandum adsciscat, necessitatis causa dicere videatur, sic
poëtam, quae ad docendum intexat, delectationis.
Schol. Quo vero excellentior poësis esse fructus potest, hoc
sane acrius incusandi sunt ii, qui pulcherrima arte pravo con-
silio abutuntur, et quod ad bene beateque vivendum est datum,
in pestem generis humani et perniciem convertunt.
Ex fine poësis , oblectandi pulchritudine , illud quoque
colligitur, non posse in ea, ut in aliis artibus, quae utile
spectant, mediocritatem probari.
Hoc tibi dictum a. p. ser.
Toile memor : certis medium et tolerabile rebus
Rede concedi : consultus juris et actor
Causarum mediocris abest virtute diserti
Messalae, nec seit, quantum Cascellius Aulus;
Sed tamen in pretio est. Mediocribus esse poëtis
Non homines, non di, non concessere columnae.
Ut gratas inter mensas symphonia discors.
Et crassum unguentum, et Sardo cum nielle papaver
' Offendunt, poterat duci quia coena sine istis :
Sic animis natum inventumque poëma juvandis.
Si paulum summo discessit, vergit ad imum.
466. Ad efficienda carmina praeter eximiam fingendi fa-
cultatem vim ingenii et sapientiam requiri liquet; sed recte
insuper in poëta liabitum animi inesse volunt, quo fiat,
ut rerum forma et magnitudine facile percellatur validius-
qfie inflammetur.
1. Sunt, qui fingendi facultate praestantes ingenio carent : hi
saepe imagines agitant , nulla subjecta idonea sententia, non
cohaerentia miscent, inepta quaeque incauti elîundunt. Nempe
Scribendi recte sapere est et principium et fons ; p. m
Rem tibi Socraticae poterunt ostendere chartae,
Verbaque provisam rem non invita sequentur.