Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: http://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
320 ARTIS DICENDI P. IV. LIB. I.
v?dep?ura ^o'ési propHus delectatio est; non ea ta-
pro Arch 6,. jpgg^ omnis ejus fructus continetur. Nam et moratos
homines efficit, et praeclara imbuit doctrina, et ad aman-
dam honestatem nunc dulciter trahit, nunc vehementer
inflammat.
Quapropter delectationem proximum, muUiplicem autem hanc
utihtatem rcmoium poësis finem recte appellaveris.
Qiiibusob- Ilia enim omnia poësis conseauitur primum et maxime
ineatnr. x i
ipsa illa, quam effingit, pulchritudinis specie; tum etiam
sapienti doctrina, quam saepe cum iila iconjungit.
Quemadmodum enim historicus aliique, quihus docere est
praecipuum, intexunt operi, quae delectant, ita poëta, quae
erudiunt. Quare Horatius :
A. p. 343. Omne tulit punctum, qui miscuit utile dulci,
Lectorem delectando, pariterque monendo.
dum ab Aristotele (c. 9.) et Horatio (n. 478.) explosa, in solis numeris ; sed neque
feliciter, quae illam proxime anteceduut, in uaa elocutione. Sermo enim commoti
animi, qui omnia ad vivum exprimit, est ille quidem plane poëticus, sed tamen
per se solus poesin a soluta oratione non satis discernit; neque tam natura, quam
instrumentum poeticae artis appellandus mihi videtur. Sed neque veteres hanc
naturam per imitationem cum fictione satis declaraverunt. Nam et orator, ut
exemplo utar, si forte causam exponens rem non fideliter narrat, cum fictione imi-
tatur; quae tamen narratio non est poëtica, propterea quod hic fingit accommo-
date ad suum finem, i. e. ad utilitatem rei, fingitque fraude, qua detecta ipso fine
fnistratur. Fictio igitur poëtica accuratius est declaranda; declaratur autem fine.
Postremo neque illud satis erit dixisse, poesin esse artem pulchritudinem expri-
mendi. Saepe enim historicus, orator aliique scriptores vera referentes pulchri-
tudinis sjjeciem oratione exprimunt; sed hanc pulchrae rei descriptionem poëticam
non dicimus, quia in ea primum et maxime veritatem requirimus, vitiumque erit,
si rem aliter quam est, perhibuerit. Poëta autem non vera, sed verisimilia dicere
tcnetur; et si quando vera dicit, non ideo dicit, qu\avera, sed quia verisimilia
et ad finem ejus sua sponte accommodata sunt. Et quoniam hic finis est, pulchri-
tudine delectare, modo id asseeutus fuerit, non solum vitium non erit, sed etiam
virtus, finxisse. Couferatur Aristoteles (c. 9.), qui in hunc modum ad ea, quae
Blair aliique objecere, dudum responderat,