Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: http://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
DE ELOQCEMIA CIVILI. 315
modis ilia vim maximam habent, quae sic afficiunt rempublicam,
ut ad singulos cives redundent.
4. Necesse id est, sine quo salvi liberive esse non possumus.
Cum autem de necessitate attendemus, etsi aliquid non neces-
sarium videbitur, videndum tamen, quam sit magnum. Quod
enim permagni interest, pro necessario saepe habetur.
4-59. II, In personis intuenda sunt sexus, dignitas,
aetas; sed mores praecipue discrimen dabunt. Qt. ibid.
Hominum enim, ait Cicero, duo sunt genera; alterum indoctum part.25,26.
et agreste, quod anteferat semper utilitatem honestati ; alterum 82. '
humanum et politum, quod rebus omnibus dignitatem anteponat.
Itaque huic generi laus, honor, gloria, fides, justitia omnisque
virtus; illi autem alteri, quaestus, emolumenlum fructusque pro-
ponitur. — Scd et multa inter haec duo media interjacent, et
homines fere nec tanto virtutis studio flagrant, quin, praesertim
si res ardua proponitur, utilitatis quoque spe, et incommodorum
metu permovendi sint ; nec vicissim turpes adeo et perditi esse
Solent , quibus nullum honestatis sensum apta oratio excitare
possit.
2. Sapienter tamen Fabius, si apud turpes recta obtinere cona-
bimur, cavendum esse ait , ne videamur exprobrare diversam
vitae sectam; necnon aliquanto etiam magis, quam laudem et
militates, objiciendos esse aliquos , si diversa fecerint, metus.—
Addantur etiam contumeliae atque ignominiae. Nemo enim est pa^t. 2C.
tam agrestis, quem non, si minus ipsa honestas, contumelia tamen
et dedecus magnopere moveat.
460. Qui vero inhonesta proponunt, utilitates exagge- Qauipravi
oratores.
rant; non tamen inhonesta suadent ut inhonesta, sed dant Qt.ibid,
illis deformibus colorem, idque etiam apud malos.
Neque enim est quisquam tam malus, ut malus videri vclit,
et qui de re nefaria délibérât, id solum quaerit, quomodo quam
minimum peccare videatur. Itaque Catilina socios provocat ad Sail. Cat 20.
maxumum alque pukhcrrumum facinus ; et ut per juslam indig-
nationem agere videatur : Ceterum , inquit , inihi in dies magis