Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: http://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
314 ARTIS DICE.>DI P. III. LIB. IV.
Qui insti- 457. Sic autem deprecatio instituenda est: primum cri-
men ipsum, si minus excusari, saltem minui aliquo modo
debet; deinde tractantur ca, quae ad misericordiam et cle-
mentiam movere judicem possunt.
Ibid. 1. In deprecatione plurimum valet, ex ipso, qui reus est,
haec tria in vita praecedere : si innocens, si bene meritus, si
spes in futurum innocenter victuri, et in aliquo usu futuri;
praeterea si vel aliis incommodis, vel praesenti periculo, vel
poenitenlia videatur satis poenarum dedisse; extra, nobilitas,
dignitas, propinqui, amici. In eo tamen, qui cognoscit, pluri-
mum ponendum, si laus eum misericordis polius, quam repre-
Iiensio dissoluti consecutura est.
2. Cum crimen ejusmodi est, quod ignoscendum fuisse videa-
tur, saepe orator ipsam actionem, quod inliumana sit, crudelis,
superba incusare poterit. V. pro Lig. et pro I^ab. perd. reo.
CAB^UTT 1IÏ.
DE GENERE DELIBERATIVO.
Quae ejus 458. Eloquentia, quae deliberationem spectat , officiis
Qt.3, 8. constat duobus, suadendi et dissuadendi. In utroque autem
inprimis tria spectanda sunt: quid sit, de quo deliberetur;
qui sint, qui deliberent; qui sit, qui suadeat.
spcelandS^® I. In re, de qua deliberetur, quatuor potissimum con-
^cf-^otjjid. siderantur : num fieri possit, num honesta, num utilis,
num necessaria sit.
Si incertum est, fierine possit , haec erit quaestio sola aut
potentissima. Nam et si quid effici non potest, deliberatio tolli-
tur, et saepe accidet, ut prius dicamus , ne, si posset quidem
fieri, faciendum esse, deinde, fieri non posse. Quae autem per-
difficilia sunt, perinde habenda saepe sunt, ac si efOci non possint.
2. Ilonestati subjiciuntur fas, justum, pium, aequum, mansue-
tum ceteracque virtutes , quas cum laus et decus sua sponte
sequantur, honestum etiam pro glorioso habendum est.
3. Ad quaestionem utilitatis pertinet etiam, an sit facile, mag-
num, jucundum, sine periculo. Ex emolumenlis autem et incom-