Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: http://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
BE ELOQUENTIA CIVILI. 313
3. Cum qualitalis est quaestio, aut ipsum factum, quod obji- iMd.c 4.
citur, dicimus honestum esse; aul factum per se improbabile,
assumptis extrinsecus auxiliis, tuemur. In quo genere fortissi-
mum est, si crimen causa facti defendimus, ita quidem, ut
nostra defensio constet ejus accusatione, qui vindicatur. Occisus
est, sed latro ; quod ävTiyxXi^/Lcct dicitur.
456. Si nihil horum defendi potest, tres alii modi su-
perant; transiatio, excusatio, deprecatio.
Transiatio dicitur, cum causa rei in alium transfer tur.
ibid.
Transfertur autem vel in hominem, ut si tribunus militum id,
quod objicitur, jussu imperatoris fecisse dicatur; vel in rem,
ut si is, qui testamento quid jussus, non fecerit, dicat per le-
gem id fieri non potuisse.
Excusatio tum proprie vocatur , cum quis rem , quae Quid es-
cusdiio.
certo mala est, libera sponte fecisse negatur.
Tria efficere possunt, ut actiones nostrae non sint volunta-
riae, ignorantia, vis et repentinus animi motus. Ac perfecta
quidem excusatio ab omni culpa liberal, imperfecta ex iisdem
locis aut similibus culpam minuit. — Semper tamen excusa-
tioni deprecatio conjungi solet,
Deprecatio, quae est sine ulla defensionis specie, rara Quid de-
admodum et apud eos solos judices, qui nulla certa pro-
nunciandi formula tenentur, locum habet.
1. Ilinc Cicero : Causas, Caesar, egi multas, et quidem te- ProLîg.io.
cum, dum te in foro tenuit ratio honorum tuoruîn; certe nun-
quam hoc modo : Ignoscite, judices; erravit, lapsus est, non
putavit, si unquam posthac. Ad parenlem sie agi solet; ad ju-
dices : Non fecit; non cogitavit; falsi testes, ficlum crimen. —
In senatu igilur et apud populum et apud principem, et ubi-
cumque juris dementia est, habet locum deprecatio.
2. Verum et in judiciis, etiamsi non toto genere causae, la- Qt. 7. k
men ex parte magna hic locus saepe traclatur. Nam et divisio
frequens est, etiamsi fecisset, ignoscendum fuisse; idque in
causis dubiis saepe praevaluit; et epilogi omnes in eadem fere
materia versari soient.