Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: http://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
DE ELOQUEXTIA SACRA. "283
docendo, et vehemens in hortando. Potest autem doctrina vel
singulis capitibus subjici, vel in priori orationis parte laudatio,
in altera doctrina et usus tractari.
SchoL Fuere, qui genus illud, quam meram dixi laudationem,
speciosius, quam utilius putarent. Scilicet ejus usus perdifficilis,
multique, cum in eo versantur, aut frigidam texunt narratio-
nem, aut vagam ac saepenumero profanam declamationem in-
slituunt. Sed si rite tractetur, si ad gravem propositionem
confirmandam res vere magnae afferantur, si expositio non ad
ingenii ostentationem, sed ad rerum dignitatem accommodetur;
omnes sacrae laudationis fructus (n. 436.) hoc uno genere
praeclare consequemur. Confer quae n. 432 dicta sunt, necnon
exordium, quo S. Basilius in laudatione usus est, quae, ut
multae aliae SS. Patrum orationes, ad hoc ipsum genus tota
referenda est (n. 424.).
Qui ad hanc iiistam laudationem facultatem sibi deesse
usu8.
sentiat, orationem saltem frequenter ad cultum et vene-
rationem Sanctorum , non vero semper ad solam morum
doctrinam revocet.
Persuasum habeamus, ad ipsam vitae emendationem nihil esse
efficacius , quam iis subsidiis uti , quae Ecclesia alia aliis anni
temporibus suppeditat. Multo igitur minus probandus est mos
eorum , qui vix aliquid de Sancto in exordio vel peroratione
promunt, totam reliquam orationem in alio , quodcunque se
oblulerit, argumente consumentes.
443. Si de sancti cujusquam vita pauca sunt memo- Quid.sipau-
riae prodita, non statim ad alienam materiam fugiendum, nota,
sed oratio traducenda est ad thesin.
Sane hic argumenta se otïerunt , quae frequenter apud chris-
tianos tractari debent , et , proh dolor , nostra maxime aetate
plurimum negliguntur. Quid enim? martyrium, virginitas, apos-
tolici labores, ordo ipse sacerdotum et religiosorum, poenitentiae
rigor, eremi solitudo, non segetem laudis uberrimam, non copiam
praebent rerum ad docendum utilissimam , ad commonendum
gravem? Quidni igitur de illis tum saltem agemus , cum ipse
nos dies compellit ?