Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: http://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
302 ARTIS DICE.>DI P. III. LIB. IV.
Ante ho mi- I. Ante hominem patria ac parentes majoresque erunt ;
nem.
Id. nonnunquam etiam oracula et divina responsa , quae fu-
turam claritatem promiserunt.
Id. 1. In illis, quae ad orlum pertinent, duplex est laus : aut
enim respondisse nobilitati, pulchrum erit, aut humilius genus
illustrasse factis.
2. Divina responsa, ut exemplo utar, S. Joannis Baptistae,
et multo magis B. Virginis sanctitatem magnitudinemque prae-
nuntiarunt.
inipsoho- 438. II. In ipso homine laudantur tria: naturae et for-
mine.
tunae bona, doctrina et artes, virtutes et mérita.
Cic. 1- Naturae et fortunae dona, ut forma, vires, opes, divitiae,
gratia, amicitia, ideo in laudationibus tractanda sunt, quod
ipsa virtus in earum rerum usu ac moderatione maxime cer-
Qt. nitur. Plurimum enim virium dant in utramque partem, ut aut
De or. 2,11. rncliores propter haec aut pejores simus. Itaque monstrandum
erit, si quis habuerit, bene his usum; si non habuerit, sa-
pienter earuisse; si amiserit, moderate tulisse.
2. Artes et doctrina, maxime eloquentia, habent quidem
magnam admirationem; sed haec quoque, praesertim a sacro
oratore, non tam ideo laudanda, quod quis habuerit, quam
Y, quod iis honeste sit usus.
Cic. 3. Virtus, quae est per se ipsa laudabilis, et sine qua nihil
laudari potest, tamen habet plures partes, quarum alia est alia
ad laudationem aptior. Aptiores autem sunt : a) quae generi
hominum fruetuosae putantur, ut dementia, justitia, benigni-
tas, fides, fortitudo in periculis : b) sapientia et magnitudo
animi, qua omnes res humanae tenues et pro nihilo putantur;
c) facta illa, quae suscepta sunt a viris fortibus sine emolumento
ac praemio ; quae vero etiam cum labore et periculo ipsorum,
haec habent uberrimam copiam ad laudandum ; d) magna etiam
illa laus et admirabilis , tulisse casus sapienter adversos , non
fractum esse fortuna, retinuisse in rebus asperis dignitatem.
Quidoratori 439. Orator sacer ex his ea potissimum persequetur ,