Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: http://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
DE ELOQUEXTIA SACRA. "283
Nam ad vitam emendandam fidei mysteria, Christi Sanclo-
riimque exempla plus non solum incitamenti, sed etiam luminis
habent, quam ipsa doctrina moralis : atque hinc est, cur SS.
Patres de fide plurimum, de morali doctrina baud ila multum
praeceperint. — Optime Sailer in hanc fere sententiam : Olim
dicebatur de Christo, et per Christum morum honestas inter
mortales apparuit; nunc dicitur de moribus, et per universas
orationes morales nullus inter nos apparet Christus.
Alterum est, ut cum dogmate ita cohaereat moralis
doctrina, ut ex eo tota efllorescat, ad idemque semper
refera tur,
Praeclare hos nos docent SS. Apostoli in suis ad fideles
epistolis.
433. III. Dogmata, quae impugnantur, prae ceteris ^^^jjî^^^^®
tuenda esse constat; at multo est utilius, sanam doctri- s"»-
nam luculenter exponere et probare, quam falsam con-
vellere, et cum adversariis in arenam descendere.
Hic enim dicendi modus cum eos, qui veritati conciliandi
essent , ad pugnam potius et iram incitât , tum ipsis catholicis
periculosior, quam utilior est. Facile enim accidit, ut hi
quoque aut inducantur magis ad irascendum aliis , quam ad
consulendum sibi ; aut contra, quae est humana corruptela , in
ea, quae objiciuntur acrius, quam in refutationem animum in-
tendant.
Plerumque confirmatio ita institui potest, ut ea ipsa onomudo
contraria argumenta diluantur; quod si aliqua separatim
refutari oportet, hoc ita fieri potest, ut stylo minime
acerbo aut pugnace utamur.
Haec, quae de controversiis praecepi , multis verbis docent
S. Franciscus Salesius, V. Petrus Canisius et Petrus Faber,
viri, qui omnium efflcacissime contra haereticos catholicam veri-
tatem tuebantur. — lllud tamen non minus constat , ubi a
fraudulentis hominibus periculum immineat fidelibus, dolos dete-
gendos , necnon in universum familiarem cum heterodoxis con-
suetudinem esse dissuadendam.