Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: http://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
298 ARTIS DICE.>DI P. III. LIB. IV.
CAPUT MI.
DE VARUS ORATIONIS SACRAE GENER1BÜS.
Art. I.
DE GE>ERE DIDASCALICO.
431. Didascalico generi proprium est, doctrinam chris-
tianam explicare et confirmare.
Itaque hujus generis materia non solum sunt fidei dogmata,
sed ethicae quoque christianae praecepta, verbo universa re-
ligio.
fa^endiim"" genere primum fugienda est theologiae
disputationis similitudo ; popularis sit oratio, et vario
genere illustrationum ornata, motus quoque animorum,
lenes saltem, ubique diffusi.
Proprius quidem hujus generis finis est docere; sed docen-
dum tamen hic quoque ita, ut Veritas non solum luceat, sed
etiam placeat moveatque.
restât, quod caput est, ut scilicet propria ilia et
plane coelestis christianae doctrinae vis, quae recondita
esse solet, oratione reveletur.
Ad hoc efficiendum necessaria est certe doctrina; sed parum
haec poterit, nisi quis ea, quae docebit, saepe et multum co-
ram Deo meditatus fuerit; quin etiam qui ab hac exercitatione
alienus est, vereor, ut, quorsum haec dicantur, intelligat.
Quid de 432. II. In orationibus de morum doctrina illud ma-
oratlone mo-
xime videndum, ne orator sacer Senecam potius et Ari-
stotelem, quam Christum sequi videatur. Hinc praeter ea,
quae de delectu argumentorum supra sunt dicta, duo ob-
servare debebit:
Primum est, ne omnino in hoc genere sit nimius.